{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 399","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 399","ref":"399","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/399","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/399.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"FLOS SVCCINI. Mistis silicibus, spiritibusque humidis abstractis flos eleuatur. (Enascitur & sponte naturae rubeum quid, vel album, quod potest esse pro flore.) Porrò floribus affines sunt fauillae fornacum purae, & fuligines, quanquam postea repetita sublimatione, aut etiam magisterijs debeant fieri pręstantiores: vt pompholyx, spodos tenuis, cadmia capnitis, fuligo picis, thuris, &c. (In officinis metallicis dum excoquitur aut perficitur argentum, plumbum, as, &c. Obiter varia fiunt recrementa quorum quaedam cineribus annumerantur, quaedam floribus, quaedam purgamentis crassis. Cum auri, argenti, plumbive venae excoquuntur, subuolat fauilla cinerea quae est spodos tenuis, quam amplius praeparant eluendo tantum; sed chymicus adiecta arena potest denuò sublimare. Cum argentum fulminatur ex plumbo; euadit lutea. Pompholyx ex cadmia flos est, & reuera cadmia seu lapis calaminaris cum sublimatur instar stibij pompholygem seu thutiam exhibet. Alias cum Orichalcum coquitur circa ollarum orificia consistit. Fuligo ex pinguibus est, & rectificatur elutione. Solent eam saccis ex fumo excipere, indeque decutere. Concrescit etiam in ollis, campanis, galeis, &c. Elutionum materiae est aqua rosacea, vel aliqua ocularis, si ad oculorum vitia pro collyrio quaeruntur: si ad vulnera, vlcera, exulcerationes, &c. aqua mellis, & aliae conuenientes vsurpantur. Notauit Agricola florem bituminis Indici esse caphuram per sublimationem ex eo extractam: & verisimile id esse putat, quia dum succinum destillatur bombicina lana humida in alembicum posita talem odorem trahit. Sed dissentit historica veritas, neque tamen absurdum est ex bitumine tale quid elicere. Christoph. Georgius de honestis in scholio ad Diarhodon Mesue ait: Gummi arboris esse, quod sublimetur & albescat: id quod verisimilius est. Videtur enim caphura pura essentia esse floribus accensenda.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 398-2","label":"FLOS CRANII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/398-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/398-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 399-2","label":"TRACT. II. CAPVT XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/399-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/399-2"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}