{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 401","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 401","ref":"401","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/401","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/401.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Sic in mercurio praecipitato flos vocatur ea pars quae eleuatur; quae verò in fundo resistit, atque etiam ignitionem sustinet, licet maiore igni etiam haec fugiat, tamen illius respectus vocatur fixum coagulum. Praestantiora & vsitatiora turpetha conficiuntur ex mineralibus. Nam in his maior est constantia. Vegetales essentiae figi quidem etiam possunt suo modo, sed mineralium durationem non assequuntur, nisi ad sales minerales reuocentur. Itaque potius relinquuntur in volaticis sui generis: cum non ideò flores sint quia fugaces, distante opere florum à reliquis mysterijs. Quorum essentia in parte fixa est, volatilitate noxia & impura: vel sublimatione praeparantur adiectis nonnunquam retinaculis separabilibus, ne bona quoque pars ascendat; vel reuerberatione, vel expiratione sub dio, quomodo calces nonnullae fiunt. In aliquibus praestat coctio ex lixiuio, aceto & alijs menstruis subindè mutatis. Quorum volatilitas non vsque adeò est noxia, & praeparanda essentia fixa est; ea antequam reuerberentur, sublimenturve, aquis fixatorijs, vt forti ex chalcantho & alumine, &c. macerantur; aut etiam eaedem crebrò infusae abstrahuntur vicissim destillatione, quousque fixio quaesita appareat, & tunc tostione, sublimatione, reuerberatione, cemento, &c. Separantur aliena, tandemque exaltatio fit per digestiones, circulationesve in debito menstruo. Quae tota sunt volatilia, postquam depurata sunt, & ad aliquam essentiae formam redacta, crebris sublimationibus figuntur, adiecto retinaculo conueniente, maximeque si aliqua saltem eorum pars paulò fixior est, ad eam prius assuetam ignibus, & ad aliquam constantiam redactam, aggregantur, imbibuntur, interuntur &c. Portiones volaticae, paulatim & ordine, donec totum patiatur ignem. Quod si vel taedio, vel indomita volatilitate, vtili tamen, opus molestum futurum est, in his vbi non refert, partem in flores vertimus, partem in turpethum per sublimationes debitas, praemissis nonnunquam digestionibus fixatorijs. Istis modis omne turpethum artificiosum fieri potest, quanquam vt in alijs ita hic quoque variet industria. Primus ordo congruit venenatis, quorum venenum non est in corpore seu fixa parte, sed in spiritibus vel humoribus, quibus duobus omne insidet, vt omne sit volaticum, possitque per ignes exigi. Secundus in metallorum hydrargyro philosophico, in metallis ipsis & venis eorum partim maturis, partim immaturis ante separationem, excellit. Tertius in hydrargyro vulgari locum inuenit, estque eius retinaculum potissimum aliquod metallum, maximè aurum, vel praecipitati pars fixa, aut sublimati, &c. In stibio & alijs nonnullis etiam ferrum admouetur, &c. Quartus ex circumstantia praecipuè nascitur, & arbitrio artificis, qui tamen aliquando cogitur rerum naturam sequi; quomodo in hydrargyro praecipitato ferè molestum est tot repetitionibus fatigari. Itaque pars in flores redigitur, pars figitur. Ita in sulphure & similibus.) Porrò in turpethorum genere nobiliora sunt, turpetha metallorum, turbith minerale, aurum vitae, antimonium diaphoreticum, sulphur reuerberatum, butyrum arsenici, butyrum tartari, &c.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 400","label":"TRACT. II. CAPVT XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/400"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 402","label":"TVRPETHA METATLLORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/402"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}