{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 409","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 409","ref":"409","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/409","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/409.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"CHEMIAE TRACTATVS TERTIVS DE SPECIEBVS CHYMICIS COM POSITIS. CAPVT I. De Elixyre. Dictum de speciebus simplicibus est, quae vno processu simul fiunt, siue res vna fuerit, siue plures, qualia fuerunt magisteria & extracta. Sequitur de speciebus Chymicis post elaborationem compositis. Species composita est, quae ex simplicibus sigillatim vno processu elaboratis componitur. Id quod variè fieri potest. Sicut in pharmacopoeia primùm quodlibet medicamentum per se praeparatur vt sit simplex, licet id natura composuerit: postea ex multis praeparatis simplicibus fiunt compositiones, vt electuaria, pulueres, syrupi, vnguenta, &c. & Haec vicissim commisceri inter se possunt, vt ex pluribus electuariis fiat vna medicina: ita in Chymia euenire solet. Per se enim praeparantur simplicia, seu sola, seu cum aliis, vt tamen fiat vna essentia vno processu homogenea. Simplices eiusmodi inter se componuntur magna varietate, eaque infinita: vt modò magisteria magisteriis, modò magisteria extractis: & singulorum diuersae species iterum, quin & simplices compositis iungantur: & in vsu non rarò integra copulantur magisteriis & extractis compositisque speciebus, prout Medico videtur consultum. De compositione itaque istiusmodi specierum nunc praecepta sequuntur. Compositio variis coadunationum modis fieri potest quidem: hîc tamen maximè valet imbibitio seu nutritio (quae inceratio quaedam) incorporatio, confusio, & his famulatur nonnunquam tritio, solutio, sublimatio, destillatio, &c. Species composita est duplex: Elixyr, & Clissus. Elixyr est species ex pluribus diuersi generis simplicium speciebus composita. Itaque cùm oleum terebinthi componitur cum floribus sulphuris, & oleo myrrhae: quando quintae vini essentiae miscetur tinctura croci: magisteria vegetalium mineralibus seu magisteriis, seu essentiis, seu extractis aliis, & similia coadunantur in medicinam compositam, elixyr vocatur.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 408","label":"SVLPHVR REVERBERATVM ESSENTIALE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/408"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 410","label":"CHEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/410"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}