{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 56-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 56-2","ref":"56-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/56-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/56-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/56-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"CAPVT XLI. De destillatione. Destillatio est prolectatio, qua essentia extrahitur forma liquoris, & coagulata defertur per stillicidium, translata à vase materiae in excipulum deorsum locatum. Quod itaque destillandum est, resolubile in consistentiam humidam esse necesse est, aut cum humore esse, siue is connatus sit, siue foris adiectus: sunt autem talia maximè vaporosa, & quae spiritus oleosos habent. Vnde si destillanda per naturam non sunt talia, per artem eò sunt deducenda. Et est inuenta destillatio essentiae extrahendae gratia principaliter, quanquam & famuletur abstractionibus, depurationibus, & similibus. Cùm item non satis pura prodit separataque essentia, repetitur illa saepius, sed cum distincto regimine: & vocatur ea res Rectificatio per destillationem. Eadem potest & sublimationis officio fungi, si aliàs sublimabile cum humore eleuante attollatur, à quo postea secernitur denuò. Caussae externae, quibus artificium promouetur, est principaliter calor attenuans, inde frigus coagulans. Sed & ex accidente destillatio à frigore procuratur loco caloris externi. Sunt enim quaedam quae externo frigore glaciei, &c. Adhibito, in se incalescunt & eleuantur. Fit stillicidium etiam in circulatione, sed differt extractione, & vasorum dispositione. Materia debet comminui prius, antequam imponatur ad destillandum, ita tamen, vt cuiusque destillationis modus requirit. Nec est excedendus iustus lustus modus aut vas nimis implendum. Ita quaedam sola imponitur, quędam cum additamentis, quae destillationem faciliorem faciunt, aut laudabiliorem. Nonnulla singulariter pręparantur digestionibus, macerationibus, circulatione, putrefactione, & similibus. Res flatulentae magnis vasis sunt destillandae. Variae quidem sunt destillandi formae, ita vt vix omnes praeceptis possint: comprehendi. Veruntamen modi vsu comprobati sunt hi potissimum. Destillationum alia fit per ascensum, alia per descensum.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 56","label":"ALCHEMIAE LIB. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/56"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 57","label":"CAPVT XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/57"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}