{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 67","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"CAPVT LI. De Colliquatione. Colliquefactio est plurium fusilium in igni ad vnum compositum per igneam eliquationem commistio. Fusilia autem eiusmodi seu liquabilia sunt metalla, lapides fusiles, gemmae, pinguedines consistentes, &c. Et colliquefactione permiscentur similia, veluti metalla inter se gemmarum partes, vel species item inter se, & sic pinguedines diuersae. Quae verò distant naturis, non miscentur, vt adeps, & metallum, glacies & crystallus lapis, &c. Vtuntur artifices hoc opere ad conflanda vitra, gemmas faciendas, metalla contemperanda, &c. Res positae in diuersis catinis in reuerberio, vel sufficiente calore funduntur, fusae confunduntur, vel totae, vel partim. Vel etiam simul in partes fractae in eodem imponuntur vase, & fusae si non ingrediuntur mutuò, commiscentur instrumento, vnco scilicet, fitque in testa. Nonnunquam priori fusae posterior integra summittitur, comminuta tamen potissimum. Nonnunquam eliquatum vtrumque descenditur, & confluendo vnitur. Si quid inter colliquandum peregrini incidit, à concretione tollitur. Spectatur enim hoc potissimum, vt homogenia substantiae fiat.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 66-2","label":"CAPVT L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/66-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 67-2","label":"CAPVT LII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67-2"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}