{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 78","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/78.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"CAPVT LXII. De cementatione. Cementatio est gradatio per cementum. Cementum autem est materia mineralis acuta & penetrans, cum qua strata metalla, ad cementandum reuerberantur. Ea vel simplex est, vel mista; & forma pulueris vel pastae. Materiae simplices sunt primum metalla fugacia, quae illiquari etiam solent perfectis, vt cuprum, &c. Postea aerugo, chalcanthum, varij sales, ex quibus si ammoniacus seu in pasta seu puluere praecipuas tenet, cementum dicitur REGALE, & congruit auro nominatim, tanquam regia auis (vocant enim aquilam) regi: inde farina laterum, vel puluis etiam crassior; flos aeris, bolus armenus, caput mortuum aquae fortis, crocus Martis, cinabaris, sublimatus & praecipitatus hydrargyrus, calx viua, limatura chalybis, arsenicum, tartarum, &c. & Omninò quae varijs scopis inseruire variè possunt; & sunt in cementis etiam liquores, vt muria, vrina, acetum, oleo sitates [unclear] mineralium, aquae & spiritus eorundem, &c. Qui cemento sine fuco vtuntur, potissimum hoc spectant, vt metallorum vitia obiter adhaerentia tollantur, ipsaque per se optima in suo genere euadant. Deinde vt eadem opera etiam adulterata à veris discernantur. Verùm enimuerò cum magna sit varietas sophisticationum per medicinas varias; etiam hoc quaesitum est per cementa, vt conditiones nobilium metallorum inurantur ignobilibus, & sic haec pro illis se gerant, quod quidem si ornatus & oblectamenti seu ingenij gratia fit, non est culpandum. Fines itaque cementandi dependent ab artificis consilio, qui eodem etiam dirigit cementum, vt scilicet depuretur metallum, colore & constantia exaltetur, itaque de caeteris. Inseruit nonnunquam cementum etiam praeparationibus. Nam per id venae immaturae & volatiles possunt figi, vt in igni facilè reddant metallum, ita etiam aufferuntur cementando erosiua mineralia & rapacia, quae alioquin cum venis imposita; metalla absumerent. Prodest & ad spectanda ea quae sunt cum venis, vt postea inde opus suum magnum possit rectè instituere excoctor, &c. Nec rarò confusa metalla cemento separantur, sed altero plaerumque perdito. Porrò cementationis ratio haec est: pixis (vel olla, catinus, ouum, &c. prout res est) cementatoria cemento circa fundum sternitur altitudine conueniente (vt culmi, &c. ) imponitur ei stratum metalli laminati & ad modum grossorum fracti: interdum etiam limati, quod nonnunquam alio etiam est confusum, vt aurum cupro pari: post metallum iterum ponitur: & sic fit stratum super stratum, vt loquuntur artifices, vsque ad summum vel circiter pixis luto armatur, tegitur operculo & agglutinatur, ferroque reuincitur, dato tamen spiraculo in summo, vel etiam pluribus, si sales fugaces, vt ammonius, sal petrae &c. Sunt in cemento; alias opus disrumpitur.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 77","label":"CAPVT LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/77"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 79","label":"CAPVT LXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/79"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}