{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 83-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 83-2","ref":"83-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/83-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/83-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/83-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"CAPVT LXV. De Restinctione. Restinctio est gradatio, qua res candefactae in liquore exaltante restinguuntur, atque ita ad nobilitatem perueniunt in eo genere optimorum. Hic enim est principalis primusque finis inuentae restinctionis. Variae autem nobilitatis praerogatiuae per eam quaeruntur, ad quas peculiariter liquores sunt comparati. Quaedam enim figuntur saepius restinguendo in aquis fixatorijs: Quaedam tinguntur seu suo colore altius, seu alieno, quem cum humore combibito assumunt. Nonnulla fiunt tractabiliora, mollioraque, si restinguantur in aquis remollientibus, & lentorem quendam inducentibus, &c. Administratio est, vt si res potest cande fieri, vel statim per se in flammeo igni excandefiat, vel cum pasta coloritij inducta: Postea restinguatur immissa in liquorem. Candefit autem vel per pyragram detinendo in igni, vel palam, vel ollam, catinum, & similia, mediatè vel immediatè. Si non potest statim ignescere, paulatim finitur incalescere, & calefacta restinguendo figitur, donec ignitionem sustineat, aut etiam scopum sit assecuta. Quaedam etiam fusa proijciuntur in liquorem. Liquor etiam restinctionis vel actu fluit, vt vrina, lixiuium, &c. Liquores metallicarum calcium, acetum, olea, &c. Vel eliquescit immissa re candente, vt adipes gelati, sulphur, cera, & similia. Nonnunquam etiam in imo est aqua, in summo adeps concretus, &c. Prout volumus diuersimodè affectam rem candentem. Minus principaliter restinctio cum cementatione vel coloritio est. Deinde per eam etiam fit probatio metallica. Cùm enim non quoduis metallum, quamuis restinctionem ferat, quod non accedit hac nota ad optimum, id ab eo degenerare pronunciatur, & sic adulteria deprehenduntur nonnunquam. Eadem vtuntur etiam adulterantes metalla, cùm ea in liquoribus fixis, vt oleo sulphuris fixo, liquore sublimati fixi, arsenici, tartari, &c. Extinguunt, donec color penitus respondeat, nec facilè possit deleri.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 83","label":"CAPVT LXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/83"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 84","label":"CAPVT LXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/84"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}