{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii xxi","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii xxi","ref":"xxi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxi.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Non possum praeterire eorum à quibus liberaliter sum adiutus, mentionem honestissimam, eamque peculiarem; vt horum exemplo laudabili alij viri boni concitati, vel ipsi pro se quisque hanc artem iuuent, vel quae condita domi compertaque habent alijs subministrent. Sunt autem illi viri clariss. & in philos. sacraque Med. summi: D. Ioach. Camerar. pat. D. Ph. Scherbius, D. Ioh. Hart. Beyerus, D. Leonh. Doldius, cuius monitu accepi etiam quae praeclar. Phil. & Med. D. Balthasarus Herdenius congessit, quibus omnibus & singulis multum debent artis huius studiosi. Accepi Accepi etiam sigillatim ab amicis & aliunde quaedam ad hos relata, quorum nomina sequuntur: Eduardus Iordanus. H. VVolsius. Tycho de Brahe. Ranzouius. Otto Comes Mansf. Georg. VValtherus. Mercurialis. Turnerus. Hieron. Botonnus. Magenbuchius. Aicholtzius. Didymus Obrechtus. Gabriel Beatus. Hauenreuterus. Sterpinus. Felix Platerus. Balthasar Brunnerus. Posthius. Onofrius. Brechtelius. And. P. Perusinus. Casparus Recklerus. D. Palma. Martinus Fabius. Costęus. Matthaesius Med. Michael Mercatus. Ioh. Baptista Zapata. Ioh. Straubius. Sebast. Meier. Eucharius, &c. Qui si non sunt asscriptorum sibi autores omnes, laudandi tamen admodum sunt, quod ad hominum vtilitatem ea communia fecerint. Reseruo verò quaedam ad commentarium, si fors illi ipsi sua interim publicarint, licet quaedam iam extent. Relata quaedam etiam sunt ad certarum Rerump. officinas, vt: Augustanam. Vratislauiensem. Norimbergicam. Heidelbergicam. Tigurinam. Phorcensem, &c. Francofurtensem. Nec dubitandum multa adhuc esse in reconditis tum apud praedictos autores quosdam, tum: Iacobum Zvvingerum Theod. filium. VVoysselium. Sebizium. Petr. Seuerinum Danum. Horstium, Lauinium. Colreuterum. Seuerinum Gobelium. Ratzenbergium. D. Hillerum. Siderocratem. Mermannum.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii xv-2","label":"LVSTRISSIMI PRINCIPIS, EPISCOPATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xv-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xv-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii xxiv","label":"LVSTRISSIMI PRINCIPIS, EPISCOPATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxiv"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}