{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.11","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.11","ref":"1.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.11.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"INcidi here de improviso inl. 10. C. d. epis. aud. ubi ars mathematica damnatur, et interdicitur, ut l. 2. 7. c. d. malef. 26. q. s. c. non licet, 26. q. 3. c. I. etc. Cum animo ergo meo reputavi quare illud sancitum: vera enim illos praedicere Tacitus his verbis, hac historia testatur; Trasullus rupibus inductus, postquam percontantem commoverat, imperium ipsi, et futura solerter patefaciens; interrogatus an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet. Ille positus siderum ac spatia dimensus, haerere primum, dein pavescere, et quantum introspiceret, magis ac magis trepidus admirationis et metus; postremo exclamat, ambiguum sibi, ac prope ultimum discrimen instare. Tum complexus eum Tiberius praescium periculorum, et incolumen fore gratatur. Atque Annalium libro XIV. Consulenti super Nerone responderunt Chaldaei, fore ut imperaret, matremque occideret. Suetonius etiam in Domitiano inquit: Nulla re perinde commotus est, quam responso, casuque. Ascletarionis Mathematici. Hunc delatum, nec inficiantem jactasse se quae providisset ex arte, scissitatus est quis ipsum maneret exitus, et affirmantem fore ut brevi laceraretur a canibus interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperavit. Quod cum fieret, evenit ut repentina tempestate semiustum cadaver discerperent canes. Sed responderet forsitan quis, una hirundo non facit ver; vel, quae raro accidunt non temere in agendis negotijs computantur l. 3. et ll. ff d. ll. l. 3. ff. si pars hered. et l. 64. ff. d. R. I. Quod tamen non ego, ne quis vicissim cum illo pictore, ne sutor supra Crepidam: vel ut Cleomenes, Sophista quodam de fortitudine disserente risit, dicentique quid rides audiens de fortitudine disserentem, dixit, idem hospes fecissem hoc argumentum tractante hirundine, aquila autem perorante quietissime audivissem. Tu qui illa scis, me doce quid sequendum; hactenus credidi, inclinant stellae, non necessitant, ut loquar cum vulgu, ut loquitur Varro. Demanibus etiam quid statuas, sodes adscribe. Mirificissima narrantur apud Plinium libro VII. ep. XXVII. Sed tamen facile fidem habeo. Illud autem satis mirari non possum, quod alter Plinius, primam Insulam Fortunatorum Ombrion habere arbores similes ferulae, ex quibus aquae exprimantur, ex nigris amara ex candidioribus potui iucunda: Et quod quidam: In Insula prope AEthiopiam gemina herba supra quam si quis jacet, in suavem deductus somnum moritur. Primum non puto naturale. Arbores enim non marcessere hoc aevo publico quis scripto testatus: Alterum non nego, sed tamen ita me DEVS amat jucundum. Avocor alio: plura alias. haveto mi Lundi.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.10.2","label":"EPISTOLA X. THOMAE LVNDIO. P. M.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.10.2"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.12.1-2","label":"1.12.1 to 1.12.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.12.1"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}