{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.15","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.15","ref":"1.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.15.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"SCribsi ante ad te auctores qui legendi, sed quando non satis expressi, ut jam animadverto. Legas ergo auctor tibi seria, cum indefessus, jocosa cum fessus. Talia sunt Plutarchi Sympo: Quaestiones Naturales, AEsopus, Bebelius, Scopperi Reivick: Eulenspigelius, et Sciltburgeri si quid ego videre possum, nec sus contemnendi. Sed ut supra dixi, sic nunc, non semper debent esse Saturnalia. Suadeo etiam conficias librum, et si qui joci apud Scriptores occurrunt, annotes. Hujusmodi ille Antipatri Cyrenaici, cujus oaecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis inquit, an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna? Sophocles vero, cum ex eo quidam jam confecta aetate quaereret utereturne rebus venereis: DI meliora inquit. Libenter vero istinc tanquam a domino aggresti et furioso profugi: Facete etiam Scipo Nasica cum ad Poetam Ennium venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam Ennius venisset, et eum a janua quaereret exclamat Nasica, se domi non esse, Tum Ennius. Quid? ego non cognosco vocem tuam? Hic Nasica, Homo es impudens, ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi? Lepide quoque Diogenes interrogatus, quidnam vellet ut colaphum acciperet, galeam dixit. Quam festivissime Sybarita quidem puerorum moderator cum puer quem ducebat per viam in ficum incidisset, eum objurgavit, atque ipse rapto, quod inventum devoravit? Haec exempli gratia sufficiant, multa passim apud auctores, quos videbis. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.14","label":"EPISTOLA XIV. Eidem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.14"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.16.1","label":"EPISTOLA XVI. Eidem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.16.1"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}