{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.2","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.2.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"ROgas quam nunc visam Academiam? Heidelbergensem scito. An te percutio quia secunda vice? An times vt hauriam, vel hauserim aliquid ex illa doctrina? Securus esto, contra conscientiam nihil agam, conscientiae vim scio. Antea etiam quid tibi dixi? Crede, crede. Non sum ex iis, hic qui aliud in pectore clausum, aliud in lingua promptum habent, et Astutam vapido seruasit sub pectore vulpem. Eberhardo quia voluisti, tuam ob causam scribsi. Ego nae omnia quae circum feruntur libenter inaudio. Tu vero an ideo tristis? Nolo Lundi te in eorum esse numero qui possident multa, et ramen possidentur. Viden' Antisthenem dicenti cuidam multi te laudant, respondisse quid male feci? Viden' me in eodem luto haesitantem? Rideo, vulgus est; contemno, meliora non didicit. Plumbum illis infudit sumnus opifex nobis aurum scio: etiam, paucis natus qui populum suae aetatis cogitat: et amplius, nullus Propheta acceptus in patria. Credis quod adhuc dicturus? Vix credo: sed tamen audi. Quidam Thersites cum interessem nuptiis cuiusdam, et saltantes ducerem, aliis eiu sdem farinae, heu heu ille tam iuuenis illud audet dixit, phi, phi; Audeo mi XXXX. et te forsistan sapientia, multisque virtutibus longe supero. Tu quis es? Tibi cedam? Libenter, sed puto pudet te O Corydon Corydon. Mi Lundi vale: aliquis me vocat: cras itineri me accingam. Tu mei quaeso viuas memor, qui aeterno tui.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.1.2","label":"EPISTOLA I. DN. THOMAE LVNDIO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.1.2"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.3.1","label":"EPISTOLA III. IOHANNI SCHRODERN.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.3.1"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}