{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.24","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.24","ref":"1.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.24.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"QUid tibi scribam hac vice nihil occurrit, nisi scire aves de quo dubitavimus VVitebergae, unde scil, Danis et Slesvvicensibus lex, jubens, uno se purgante, duodecim jurent. Ego sumptam ex Iure Canonico puto; Nam ibi non solum septem testes inducuntur, indicuntur, 33. q. I. c. quod autem. sed quatuordecim. c. 10. § attend. d. purg. Can. imo septuaginta duo, 17. qu. 4. c. qui presib. Sic saepe cum animo meo agitavi, unde consuetudo illa, concedens uvas gustare non auferre. Plato tangit lib. VIII. d. leguml. simile fere quod Fridericus feud. lib. II. tit. XX. VII. §. VI. concedit. Sed conjicio tantum illud, conjecturae. Tacitus autem quam eleg anter describat his verbis lusum puerorum Regium vide: Festis Saturno diebus inter alia aequalium ludicra, regnum lusu fortientium, evenerat ea sors Neroni. Igitur ceteris diversa, nec ruborem illatura, ubi Britannico jussit exsurgeret, progressusque in medium cantum aliquem inciperet, irrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus, nedum temulentos ignorantis: Ille constanter exorsus est carmen, quo evolutum eum sede patria, rebusque summis significabatur. Iam Gruterus leget, quem audibo hodie. Nunc vale, et scito Lundium Rostoch I gradum Magisterij assumpsisse. Nostri irati, quamvis ille ut scis dignissimus. Plures tamen nunc Magistros, quam doctos nemo negabit. Satyricus satyram apponat. Nos quando tam innocentes videmus, vix risum tenemus. Lundij caussa dum adhuc domi ad te scripsi. Nescio an acceperis. Quaeso etiam te nunc mi Eberharde des operam, componantur omnia inter vos, deponas prorsus odium. Eo, audita hora, etiam atque etiam vale.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.23","label":"EPISTOLA XXIII. Eidem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.23"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.25","label":"EPISTOLA XXV. Eidem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.25"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}