{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.28","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.28","ref":"1.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.28.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"APud nos nihil novi. Quid refert? Pythico templo inscriptum, Nosce te. Quod et tibi si profectum, in litteris, si affectum hominum optas suadeo. Quî enim optatam metam attingat Gnatonibus credens, ipse quid valeant humeri, quid ferre recusent ignorans? Magnanimus meus Scriptor: Multi dum se tam magnos quam audiunt credunt, attraxere supervacua, et in discrimen rerum omnium pervenere. In oculis hominum qui sit, alios prae se contemnens, cum ipse inficeto inficetior rure? Suus cuique. attributus error inquit Catullus, et Horatius, Vitijs nemo sine nascitur. Hominem ergo si vidisti, Platonis speculum inspice, num et ego talis? Non tamen auctor tibi, ut vulgo placere studeas; quae ego scio non probat populus, quae probat populus, ega nescio, inquit superior sapiens. Hippomachus etiam ut fama est pugillandi Magister cum Athleta quidem ex eius discipulis specimen exhiberet artis, et circumstans multitudo universa acclamaret, percussit eum virga dicens, sed tu perperam: nam si quid artificiosum praestitisses, non hite collaudarent. Ianuam quis pulsat. Credo hospites. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.27","label":"EPISTOLA XXVII. IOHANNI SCHRODERN.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.27"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.29","label":"1.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.29"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}