{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.9.1.1-3","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.9.1.1-3","ref":"1.9.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.1.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"COgitans charissime frater annum te agere decimumsextum: non clam me est nauigare te inter Scyllam Charybdin. Praeceptis ergo te fulcire (promisi etiam proxime) ut praeternaivges, non per immensas undas naufragus iacteris, consultum duxi. Laconice tamen haec omnia facturus, tu modo morem gere. Principio autem praecipio, diligas dommum deum tuum, ex toto corde, ex totis virib. nam illud initium sapientiae, et verissime Rex David, nisi Deus aedificat domum frustra laborant: vel ut divinus Plato: nemo docebit nisi Deus adiuverit. Temperantiam deinde adjungo, quia justus nemo absque. illa. Consistit a. non solum in abstinendo, sed etiam in sustinendo. Patientiam hic intelligo, nec scio utrum aliquis melius Diogene respondisser cuidam dicenti, multite irrident, et eos forte asini, sed nec illi asinos curant, neque ego illos. Stulte vero Cajus I. Caesar iratus coelo, quod obstreperet pantomisnis, quos imitabatur studiosius, quam spectabat, quodque commessatio sua fulminibus terreretur prorsus parum certis, ad pugnam vocauerit Iouem, et quidem sine missione. Xerxes etiam et mari stigmata ac verbera ingessit, et ad montem epistolam misit, Atho diuine coelum tangens vertice, noli meis operibus lapides facere magnos, et intractibiles: alioqui te excisum in mare turbabo. Illic voluptates seruiles, diuitias. Callidos et calidos mouebit puto, poenitere non emere. Aurum vero cum decipiat plaerunque mortales, Aude hospes contemnere opes, et te quoque dignum. Finge DEO. Quidni mi frater? pondera, lutum est. Quidni O frater? hospes es vt dixi, nihil tecum attulisti, nihil auferes. Ideoque recte Princeps Philosophorum Plato, cui pecuniae curae sunt, necse, nec sua, sed quae procul a suis sunt, curat. Ille autem mihi vere diues, cuius animus. Immane regnum est sine regno posse viuere: maximum imperium sibi imperare: et est certe, qui illam vocem magnus atque animosus exclamat; habeamus aquam, habeamus polentam, Iovi ipsi de felicitate controversiam faciamus, faciamus etiam si ista defuerint. Sic quoque quod ab Epicuro dictum est, si ad naturam vives nunquam eris pauper, si ad opinionem nunquam dives. Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Iustus vero sic facile eris; omnia enim conscientiae, nihil lucri caussa facies. Haec a teneris assuescere multum, cum consuetudo altera natura. Ad verecundiam nunc venio, tibi si quid sapis ante omnes perturbationes. Ipse Arist. praecipit, cujus verba: Qui prima aetate sunt, pudentes et verecundos putamis esse oportere, eo quod eorum vita perpetuis per turbationibus agitetur, et multa peccet, a quibus pudore revocetur. Et Cato certe olim probavit adolescentes, qui erubescerent magis quam pallescerent; condocefaciens, probrum magis quam reprehensionem illos timere, et suspitionem, quam periculum. De verecundia tantum. Ulterius tene, aduersis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, maxime mortem, ne eam timeamus ut Brutus. Hic enim cum periturus mortis moram peteret ad exonerandum ventrem secessit, et evocatus ad mortem, jussusque praebere cervicem: Praebebo inquit ita vivam.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.8","label":"1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.8"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.9.1.4-6","label":"1.9.1.4 to 1.9.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.4"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}