{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum 1.9.2.1-4","citation":"Andreas Schröder, Epistolarum 1.9.2.1-4","ref":"1.9.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.2.1.md","author":{"name":"Andreas Schröder","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder"},"work":{"title":"Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Rata et fixa sunt, atque magna et aeterna necessitate dicuntur. Eo ibis quo omnia eunt. Quid tibi novum est? ad hanc legem natus es, hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc majoribus tuis. Hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta ac nulla mutabilis ope illigat actrahit cuncta. Quantus te popiclus mortuo sequetur? Quantus comitabitur? Longissime tamen ab illis dissentio, qui in fluctus medios eunt et tumulinosam probantes vitam, quotidie cum difficultatibus rerum colluctantur: Sapiens feret ista non eliget, et malit in pace esse quam in pugna. Vis nunc de libris aliquid dicamus? Multis non opus, sed Senecae doctrina tibi, multis. Inquit ille, quo mihi innumerabiles libri, et bibliothecae, quarum Dominus vix tota vita sua indices perlegit. Onerat discentem turba, non instruit, multoque sat ius est, paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos. (vide eundem ep. 2. et ep. XLV.) Sed videbimus ipsos, et primum Ethicos, inter quos etsi ante omnes legendus Aristoteles, praeclariora tamen saepe suggerere Plutarchum, Epictetum, Arrianum, Mercurium, Senecam, nemo negabit? Postremum valde tibi commendo, lege, nec deliba si nunquam delicata. Politicorum Plato fuit Ciceroni gratissimus, et merito certe nobis debet. Divinus omnino vir, candidus, nec scio an hac in re ullo modo Aristoteles cum illo comparandus. Negligunt autem non legunt illum hodie multi, quia alia vita, alij mores inquiunt: fateor, sed tamen multa pro gustu nostro. Ipse animadvertit illud, et eleganter se excusavit tali similitudine: Si quis pulcherrimum animal pingere voluerit, quod non ad pejus, sed ad melius futuro semper tempore progrediatur, nonne vides cum mortalis sit, nisi aliquem artis successorem reliquerit, qui si quid vel tempore ex animali abolitum fuerit instaurare, vel per imbecillitatem artis ab artifice praetermissum adijcere possit, atque ita in dies fulgentius animal reddere, laboriosum illud opus pauco tempore duraturum. (plura de Regno) Quod autem de illo Tullius, malle se cum illo errare quam cum aliis recte sentire, idem ego quoque de Lipsio dico. Non Batavus ille, mundanus, mundanus, id est, totius mundi splendidus sol. Aristoteles tamen ut supra, sic hic legendus, ne nos excludant ceteri.","prev":{"citation":"Epistolarum 1.9.1.4-6","label":"1.9.1.4 to 1.9.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.1.4"},"next":{"citation":"Epistolarum 1.9.2.5-7","label":"1.9.2.5 to 1.9.2.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.9.2.5"},"credit":{"text":"Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml","quality":"ocr"}}