{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ann. Marbac. 2.50-65","citation":"Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 2.50-65","ref":"2.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.50.md","author":{"name":"Annales Marbacenses","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses"},"work":{"title":"Ann. Marbac.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Ipse quoque imperator Fridericus, mortua uxore sua regina Arragonum, matre predicti Heinrici, postea duxit uxorem filiam regis Iherosolimitani , de qua suscepit filium nomine Cůnradum, postea regem. Anno MCCXXII. De terra Persarum exercitus magnus valde et fortis, egressus de finibus suis, per adiacentes sibi provincias transitum fecit, qui dicebantur fuisse homines magne proceritatis et stature horribilis; quod tamen non credimus. Sed qua de causa egressi fuerint vel quid egerint, ignoramus. In brevi vero reversi sunt ad propria. Dicebant tamen quidam, quod versus Coloniam vellent ire et tres magos de gente eorum natos ibidem accipere. Unum tamen scimus, quod Iudeorum gens super eodem rumore ingenti leticia exultabant et vehementer sibi applaudebant, nescio quid de futura libertate sua ex hoc provenire sibi sperantes; unde et regem illius multitudinis filium David appellabant. Anno MCCXXIII. Orta est pestilentia maxima pecorum et iumentorum, incipiens, ut dicebatur, ab Ungaria et per omnes provincias interiacentes transiens usque ad nos; quae etiam duravit amplius quam per triennium. Eo tempore facta est eclypsis lune statim incipiente sero. Ipso anno Heinricus episcopus Argentinensis obiit; cui Bertholdus successit. Hic cum esset iuvenis, sano semper utens consilio, in omnibus agendis suis seniorem se gessit in opere quantum ad augmentum sue ęcclesiae, quam suis temporibus plus ditavit quam omnes sui antecessores. Et quocunque se vertebat, prosperis successibus pollebat et monasteria in suo episcopio sita satis humane et sine magno gravamine protexit et fovit atque suis rebus contentus fuit et idcirco gloriosum nomen sibi acquisivit. Anno MCCXXV. Factum est concilium magnum in Hyspania civitate Burgis, cui prefuit quidam cardinalis summe.... legatus nomine Romanus, ubi convenerant archiepiscopi, episcopi, abbates, comites et barones aliique prelati supra modum multi. Sub ipso tempore puerulus quidam scolaris nomine Iohannes fuit in Gallya civitate Senonensi, cuius etas tunc temporis computabatur non amplius quam VI annorum, qui tanti dicebatur fuisse ingenii et litterature, quantam prius de tantillo puero nullus se meminit audivisse.","prev":{"citation":"Ann. Marbac. 2.35-49","label":"2.35 to 2.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.35"},"next":{"citation":"Ann. Marbac. 2.66-84","label":"2.66 to 2.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.66"},"credit":{"text":"Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip","quality":"proofread"}}