{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Collectio Secunda 1","citation":"Anonymus, Collectio Secunda 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/1.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Collectio Secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Cujus hic apuo Mercatorem titulus: De diversis Nestorii libris vel tractatibus Excerpta ab episcopo Cyrillo capitula, ex Graeco a nobis, Nestorii in Latinum versa. De codice confecto, quatemione xxvi. Inter coetera: Oportet nosse nos; modo enim venio in recordationem concilii Nicaeni, quod nusquam ausum est dicere quia Verbum Deus natum est ex virgine Maria; ait enim: Credimus in unum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum Jesum Christum. Attendite quia prius cum posuisset Christum, quod duarum naturarum conjunctionem demonstrat, non dixerunt in u…um Deum Verbum, sed acceperunt nomen, quod significaret utrumque, ut non subdescendendo, cum audis mortem, ulla novitate turberis, et cum crucifixum et sepultum, tamquam Deitate ista patiente, non vulnereris auditu. Deinde videamus, quid illi subjungant: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum unigenitum, qui de Deo Patre natus est, consubstantivum Patri, qui propter nos descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto. Non dixerunt, quia natus est de Spiritu sancto. Vides quemadmodum interpretentur subdescendendo, quia dixerunt, hominem factum. Hunc, inquiunt, dicimus incarnatum, non mutabilitatem in carne suscipiente divina natura, sed inhabitationem, quam gessit in homine demonstrantes.","prev":null,"next":{"citation":"Collectio Secunda 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/2"},"credit":{"text":"Anonymus, Collectio Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp783/tmp783/tmp783.tmp783.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}