{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Collectio Secunda 10","citation":"Anonymus, Collectio Secunda 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/10.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Collectio Secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Et post plura, in eodem libro. Nostra enim natura pro nobis interpellat in Christi usu tamquam vestis constituta, inculpabilis originis suae defensionibus nitens, et quia illud peccatum, qui prior figuratus est, totius generis exstitit causa, huic suscipiendi hominis, o homo, occasio fuit, ut per carnem destrueretur corruptio quae per carnem contigerat. Hujus camis est, non Divinitatis, diei tertiae sepultura. Hujus pedes detenti sunt clavis; hanc sanctus Spiritus in utero figuravit, de hac Dominus ad Judaeos: Solvite, dicebat, templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. ii, 19). Numquid ego duplicem quemdam Christum solus appello, et non semetipsum, et templum solubile, et Deum se nuncupat suscitantem? Quod si Deus erat qui solvebatur, o Ariane, quod sane in ejus caput blasphemiarum convertatur, oportuerat dicere: Solvite Deum istum, et in triduo suscitabitur; si mortuus est Deus, si sepulturae mandatos est, inane illud in Evangelio dictum: Quid me quaeritis occidere, hominem qui verum locutus sum …bis (Joan. viii, 40)? Nunc autem ait: Quid me quaeritis accidere, hominem, cujus capiti spinea corona superposita est; hominem qui dicit: Deus, Deus meus, quare dereliquisti me (Matth. xxvii, 46)? et qui triduanam sustinuit mortem. Adora autem hunc cum Deitate, tamquam divinae cooperarium auctoritatis.","prev":{"citation":"Collectio Secunda 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/9"},"next":{"citation":"Collectio Secunda 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/11"},"credit":{"text":"Anonymus, Collectio Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp783/tmp783/tmp783.tmp783.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}