{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Collectio Secunda 15","citation":"Anonymus, Collectio Secunda 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/15.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Collectio Secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Item in quaternione sexto ejusdem in Judam, adversus haereticos. Libenter hic ile illis haereticis interrogans requirebam, qui Deitatis et humanitatis naturam in unam sententiam miscendo contemperant, quis ille hoc loco est, qui proditur et traditur Judaeis? Si enim temperatio, vel admixtio utriusque facta est, utrum a Jadaeis est tentum? An Deus Verbum? an humanitatis natura? Quia videtur occisus? aogur enim inferioribus uti sermonibus, ut fiat omnibus quod dicitur manifestum. In quem, dicas velim, ea quae gesta sunt, cadunt? Numquid in Dei naturam, quam utroque confundens, contemperare praesumis? Ergo Verbum Deus [Baluz. Dei] capessibilis, cui nihil commune in occisione cum carne. An a Judaeis in occisionem ductus est? Ut quid etiam, temperatis jam utrisque naturis, secundum te, Scripturam nuper audivimus de virtute sacramenti narrantem, quam Dominus tradidit discipulis suis, dicens: Quia in qua nocte tradebatur, accipiens panem, gratias agens, fregit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex eo omnes, hoc est enim corpus meum (I Cor. xi, 23). Quare non dixit: Hoc [Baluz. haec] esi Deitas mea, quae pro nobis [Baluz. vobis) confringetur? Et iterum sumptum calicem porrigens, non dixit: Haec Deitas mea, quae pro vobis effundetur in remissionem peccatorum; sed hoc magis: Hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. xxvi, 28). Separa naturam, sed unitionem conjunge: Filium Dei Christum confitere, sed Filium duplicem, hominem et Deum, ut passio quidem humanae deputetur naturae; passionis vero absolutio, quae in homine qui passus est facta est, solius sit Deitatis.","prev":{"citation":"Collectio Secunda 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/14"},"next":{"citation":"Collectio Secunda 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/16"},"credit":{"text":"Anonymus, Collectio Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp783/tmp783/tmp783.tmp783.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}