{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De canone SS. scripturarum 189.25-43","citation":"Anonymus, De canone SS. scripturarum 189.25-43","ref":"189.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-canone-ss-scripturarum/189.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-canone-ss-scripturarum/189.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-canone-ss-scripturarum/189.25.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"De canone SS. scripturarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-canone-ss-scripturarum","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Ad Corinthios prima, ad Ephesios secunda (31), ad Philippenses tertia, ad Colossenses quarta, ad Galatas quinta, ad Thessalonicenses sexta, ad Romanos septima. Verum Corinthiis et Thessalonicensibus licet pro corretione (32) iteretur, una tamen per omnem orbem Ecclesia diffuse esse denoscitur (33). Et Joannes enim in Apocalypsi, licet (Apoc. copp. I et II) septem Ecclesiis scribat (34), tamen omnibus dicit. Verum ad Philemonem una, et ad Titum una, et ad Timotheum duas (35) pro affectu et dilectione, in honore tamen Ecclesiae catholicae, in oratione ecclesiasticae disciplinae, sanctificatae sunt (36). Fertur etiam ad Landecenses, alia Alexandrinos (37), Pauli Duae. Freindall. Fort. Laodicenses aliae. Routh. Fort. haeresim. Routh. nomine fictae ad haeresem Marcionis (38) et alia plura quae iu catholicam Ecclesiam recipi non potest (39), Fel enim cum melle misceri non congruit (40). Epistola sane Judae, et (41) superscripti Joannis duas in catholica (42) habentur. Et Sapientia ab amicis Salomonis in honorem ipsius scripta (43), Apocalyp is (44) etiam Joannis et Petri tantum recipimus, quam quidam ex nostris legi in Ecclesia nolunt (45). Pastorem vero nuperrime temporibus nostris (46) in urbe Roma Herma conscripsit, sedente cathedra urbis Romae Ecclesiae Pio episcopo (47-48) fratre ejus. Et ideo legi eum quidem oportet, se publicare vero (49) in Ecclesia populo, neque inter Prophetas completum (50) numero, neque inter Apostolos, in finem temporum potest (51) Arsinoi autem, sen Valentini (52), vel Mitiadis, nihil in totum recipimus, qui etiam novum Psalmorum librum Marcioni conscripserunt (53) una cum Basilide Assianum Catafrygum constitutorem.","prev":{"citation":"De canone SS. scripturarum 189.1-24","label":"189.1 to 189.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-canone-ss-scripturarum/189.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-canone-ss-scripturarum/189.1"},"next":null,"credit":{"text":"Anonymus, De canone SS. scripturarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1/tmp1/tmp1.tmp1.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}