{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Computo Paschali 1.18-33","citation":"Anonymus, De Computo Paschali 1.18-33","ref":"1.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.18.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"De Computo Paschali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Devidentur foris exclusæ. Minus ergo habentur ad plenum diem de septenario numero excludendum horas tres, scripulum undecim, puncta decem; ideo utiquc aliquantos annos suis adsertionibus in integro determinaro nequivit. Providens igitur ipsum assem declinandum modis omnibus esse, quod si Augustalis sex, ut dixi, asses in laterculi membris certis numeris immisisset, nullatenus in lunari cursu et paschalibus annis vitium incurrisset, quibus ex proventum erroris hunc assem in suo lunari curso superflue variatim visus est prærogare; minori autem elemento in tertio circulo trigesimario anno vigcsimo quarto lunaris concluditur cursus. Competit etiam his circulis paschalibus per annos ocloginta quattuor, quibus explicitis ad caput reverteris sive in lunaribus cancellis, seu in paschalibus annis. Quorum annus igitur septimus decimus anno sexto decimo Regis; sed in lunari, ut diximus, cursu inter annos duodecim assem unum inmittis in primum, secundum, et tertium cancellum super quod afuerit Kalend. Jan. sic quoque annos per singulos Veritate fulciris. Cum igitur in tertium cancellum ad annum perveneris vigesimum quartum reVerteris post annos octoginta quattuor, excluso die uno de septenario numero ex crementis lunaribus venientem, et invenies in cancellorum capite lunam secundam, in quibus ab A usque ad K decem literae numerantur, quae sibi (sic) exsicunt sinos dies, ut menstruatis numerus agitetur. Ipse autem per menses duodecim A foris defixae noscuntur, de quibus literis per dies singulos cram prospicis; et sic in cancellis per annos singulos descendens in directum contra Ipsam eram lincam adsecutus, quota luna vero verius poteris invenire, sane scientia cordis edoctus. In cancellis autem feriarum per numerum septenarium quaerenti datur indiculum, ab A. enim usque ad G. septem literae adnotantur, in quibus annus agitur septimus, ubi in bissextum ter quadriennium inmittis assem unum, hoc est annum unum K.","prev":{"citation":"De Computo Paschali 1.6-17","label":"1.6 to 1.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.6"},"next":{"citation":"De Computo Paschali 1.34-50","label":"1.34 to 1.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.34"},"credit":{"text":"Anonymus, De Computo Paschali, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp974/tmp974/tmp974.tmp974.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}