{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Computo Paschali 2.2.16-28","citation":"Anonymus, De Computo Paschali 2.2.16-28","ref":"2.2.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.16.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"De Computo Paschali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"qui in Ægypto ad vesperam, idest in novissima saeculi tempora, praecincti, et calciati adversus agnum Dei immaculatum prima die azimorum ad vesperam cum gladiis el fuslibus exirent, et universa, quae ab omnibus Prophetis de eo praedicta fuerant, in eum committerent. Et ideo nos qui jam non secundum imaginem, sicut illi, sed secundum veritatem in commemorationem passionis filii Dei pascha celebramus, nihil aliud in primis nisi de ipsius Domini nostri adventu totis viribus fidei nostrae diligenter requirere debeamus et tunc circulorum serie revofvamus. Primus enim Gajus Julius Caesar Romae imperavit annis decem, mensibus quattuor, diebus sex. Post Gajum Julium Caesarem successitAngustus imperator, qui imperavit Romae annis quinquaginta sex, mensibus quattuor, die uno. IIoc imperante advenit Johannes, Zachariae sacerdotis filius, missus a Deo praedicans baptismum pœnitentiae, qui secundum praedicalionem legis prophetarumque omnium Christum ostendit, Christum filium Dei advenisse in hunc mundum, idest in regione Judae, dicens: hic est agnus Dei, qui aufert peccata mundi; el hic est Salvator saeculi; hic est de quo dixi: homo ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calciamentorum solvere. Ex inde cepit Jesus docere populum vi facere virtutes et signa magna, quae nullus alius fecerat. Manifestavit autem se post baptismum universo humano generi filiorum Dei, missum a Deo patre ad stabiliendum et reformandum, reconciliandumque populum sibi compositum. quibus electis duodecim discipulis data est potestas in sancto Spiritu; et misit eos per omnes gentes, docentesque docerent. Dc. hinc ordinatis eis ad officium praedicandi gratiam Dei factam per nomen ejus, remissionem peccatorum, resurrectionem carnis, aeternam vitam morluis resurgentibus, praedixit eis quanta passurus esset a Judaeis usque ad mortem, mortem autem crucis et quod triduo mansurus esset in corde terrae, et quod tertia die a mortuis resurgeret, et post resurrectionem coelos petiturus esset.","prev":{"citation":"De Computo Paschali 2.2.1-15","label":"2.2.1 to 2.2.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.1"},"next":{"citation":"De Computo Paschali 2.2.29-37","label":"2.2.29 to 2.2.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.2.29"},"credit":{"text":"Anonymus, De Computo Paschali, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp974/tmp974/tmp974.tmp974.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}