{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula Monachorum Cujusdam Patris 14","citation":"Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/14.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Regula Monachorum Cujusdam Patris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"XV. Propositum monachi quod promisimus, ex toto corde et ex lota dilectione exercendum est et faciendum: quod in tribus abrenuntiationibus consistit. Primo omnino omnes facultates nostras respuere debemus; et omnes divitiae mundi aliens esse a nobis noscuntur. Deinde in secundo loco, omnia vitia carnis et animae relinquenda sunt et cavenda: et omnis ira, et indignatio, et clamor, el blasphemia auferatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. iv). Tertia igitur abrenuntiatio est, haec omnia quaecunque videntur, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, seu et in omnibus creaturis Dei, non solum nihil ex his assimitare Domino debemus, sed omnia etiam illa inferiora nostri arbitrari a nobis oportet: qui ut pole nos ultra illa ad coelorum regna, et ad ipsius Domini notitiam extendimus. Et ideo his sanitati sentientibus, el mox transeuntibus non magnopere intendimus; secundum quod Apostolus dicit: Omnia quae videntur temporalia sunt: quas autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. iv).","prev":{"citation":"Regula Monachorum Cujusdam Patris 12-13","label":"12 to 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/12"},"next":{"citation":"Regula Monachorum Cujusdam Patris 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/15"},"credit":{"text":"Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}