{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo In Sanctam Scholaticam 2.5","citation":"Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.5","ref":"2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.5.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Sermo In Sanctam Scholaticam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Hoc est igitur illud oleum quod fatuae virgines in vasis, id est in receptaculis interioris hominis non habent, unde et fatuae nuncupantur. Per oleum vero propterea charitas figuratur, quoniam sicut oleum semper liquoribus universis quibus admiscetur supersidet, ita charitas virtutibus universis praeminet. Unde et Doctor gentium de charitate locuturus praemittit: Ostendam, inquiens, vobis eminentiorem viam, fratres. Et post plura de laude charitatis commemorata, haec intulit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem his est charitas. Hoc est itaque, fratres dilectissimi, oleum quo lucente operationes videlicet sanctae prudentium virginum confotae magni lucem fulgoris emittunt. Hujus olei nutrimentum quia lucernae, id est operationes virginum fatuarum non habent, tametsi in praesenti minime videantur exstinctae, lucent tamen in discursione districti examinis exstinguendae. Hae virgines universae sponso et sponsae occursurae parantur, quoniam quinquepertita credulitas ea spe ah universis tenetur, ut post emensum vitae spatium, sponsi Christi sponsaeque ejus, quae est coelestis Hierusalem, gratulabundi omnes conspectibus praesententur.","prev":{"citation":"Sermo In Sanctam Scholaticam 2.4","label":"Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.4"},"next":{"citation":"Sermo In Sanctam Scholaticam 2.6","label":"Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.6"},"credit":{"text":"Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1091/tmp1091/tmp1091.tmp1091.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}