{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo In Sanctam Scholaticam 2.6","citation":"Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.6.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Sermo In Sanctam Scholaticam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Sed dum sponsus moram facit, dormitant virgines omnes et dormiunt, quoniam dum suspendit examen judex, vitae hujus cursum omnes incipiunt, et metiuntur incoeptum. Dormitare enim est, vitae cursum incipere, dormire vero semel coeptum metiendo transcurrere. Quod autem dormitionis nomine hujus vitae valeat significari decursus, Psalmistae instruimur auctoritate dicentis: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Omnes viri divitiarum somnum suum dormiunt, cum per hujus adhuc vitae spatia gradiuntur. Sed tunc non dormiunt, sed dormierunt de eis dicitur, cum jam per mortem eis vitae cursus finitur. Et tunc in manibus suis nihil inveniunt, quoniam hic omnes quas frustra congregarunt divitias reliquerunt. Hic ergo somnus dum a virginibus fatuis prudentibusque percipitur, ut sponso omnes maturent occurrere, clamor nocte mediante auditur. Saeculum praesens, fratres mei, comparatione futuri nox dicitur; quoniam hic, juxta Apostolum, videmus per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et hic ex parte cognoscimus, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus; quando videlicet veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et cum laus erit unicuique a Deo.","prev":{"citation":"Sermo In Sanctam Scholaticam 2.5","label":"Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.5"},"next":{"citation":"Sermo In Sanctam Scholaticam 2.7","label":"Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.7"},"credit":{"text":"Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1091/tmp1091/tmp1091.tmp1091.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}