{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theodoretus Cyrensis 7.2","citation":"Anonymus, Theodoretus Cyrensis 7.2","ref":"7.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.2.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Theodoretus Cyrensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Item ex ejusdem libri capitulo decimo sexto. Hac etiam usus defensione convenienter diabolus Deo dicere poterat: Ego, Domine, creator universorum, non contra te certamen assumpsi; scio namque dignitatem tuam, intelligo potestatem, cognosco dominationem, fateor servitutem, quamvis refuga esse cognoscar; victoriam vero cedo et angelis, et omni coelesti multitudini, ex quibus aliquando et ego infelix exstiteram; contra hunc autem suscepi certamen, quem de limo formasti, et ad imaginem tuam fecisti, et ratione honorasti, et paradisi civem constituisti, et terrae marisque dominum demonstrasti. Hunc seductione, non necessitate, decepi; hunc usque in hodiernum diem superare, dejicere ac morti tradere non cesso; persevero hunc ad stadium perducens, et mecum luctari praecipiens [Baluz. percipiens]: ipse spectator assiste; etiam arte, quam athletae insumunt, ostende luctari, demonstra et instituta certaminis, unge [Baluz. ungue] ut voles; tantum ne huic auxilium praebeas; non enim sic audax ego et mente privatus, ut adversum te factorem certare pertentem. Haec ad Salvatorem Christum juste diabolus diceret, si non esset homo, sed Deus, qui pro homine decertaret.","prev":{"citation":"Theodoretus Cyrensis 7.1","label":"Excerptum Sερτiμum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.1"},"next":{"citation":"Theodoretus Cyrensis 7.3","label":"Excerptum Sερτiμum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/7.3"},"credit":{"text":"Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}