{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.2","citation":"Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.2","ref":"5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.2.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3"},"work":{"title":"Theodori Mopsuesteni Excerpta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Omnia enim quaecumque duo dicuntur, tunc duorum continent usum, quando alterum alteri indifferens creditur, juxta quod duorum vocabulum connumerationemque sortitur: verbi gratia, quatuor bestias divina Scriptura commemorat (Dan. vii): ursum, pardum, leonem, et aliam, quae has immanitate praecellat, et ideo sunt quatuor, quod unaquaeque bestia nihil minus juxta substantiam reliquis bestiis comprobatur existere: Duorum, inquit, hominum testimonium verum est (Joan. viii, 17), quia hoc uterque natura quod alter est. Sic et illud: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. vi, 24), quia praebentis servilium tamquam domino, nihil minus uterque est dominus; ita et hic, si uterque secundum substantiam esset filius et dominus, possent aliquo modo duo filii et domini nuncupari, secundum numerum personarum. Quoniam vero hic quidem secundum substantiam filius existit et dominus, hic autem secundum essentiam nec filius, nec dominus approbatur; conjunctione vero quae illi facta cum illo est iisdem participasse cognoscitur, idcirco unum filium et dominum dicimus. Principaliter quidem intelligentes eum filium et dominum, qui secundum substantiam utrumque vere esse creditur et probatur; complectentes autem cogitatione et illum qui inseparabiliter ei conjungitur, et per ineffabilem cum eo copulam et filii [Baluz. filii et] domini particeps aestimatur. Itaque sicubi filium hunc, qui sumptus est, divina Scriptura commemorat, relatione suscipientis, juxta unitatem, dicimus eum filium nuncupari; cum enim dicit: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. i, 3), nondum Verbum dicit, sed formam servi susceptam: non enim Deus est secundum carnem, nec Deus ex semine David factus est, quem Filium beatus Paulus evidenter appellat. Intelligimus autem eum Filium, non quod per se dicatur Filius, sed quod illa conjunctione quam habet cum eo qui vere est Filius taliter nuncupetur.","prev":{"citation":"Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.1","label":"Excerptum Quintum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.1"},"next":{"citation":"Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.3","label":"Excerptum Quintum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.3"},"credit":{"text":"Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}