{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Actiones duo de maleficis 2.3.11-12","citation":"Anonymus, Actiones duo de maleficis 2.3.11-12","ref":"2.3.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.11.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4"},"work":{"title":"Actiones duo de maleficis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis","urn":null},"verse":false,"words":578,"text":"Quinto, quia praetensae delatricis, veluti unius dumtaxat personae levissimae ac inimicae, ex meris somniis nulla assertio non sufficeret ad captivationem seu processum formandum contra ipsam I., nam inquisitio ac relatione plurium testium legitimorum fieri debet ita, quod etiam tales testes non debent esse singulares ut unus de una re, alter de alia dicat, sed debent testes uniformiter de scitu dicere. Et ubi tales testes sufficientes recognoscerent legitimo modo de aliquo actu, tunc judex et ad praemissa et non aliter ullo modo procedere valet; unus enim testis, de communi jure nullus est, etsi legitimus. Et requiruntur ad minus duo oculati testes de scitu, omni exceptione majores ad eiusmodi inquisitionem, nam inquisitio debet ex sufficienti testimonio et probabilibus conjecturis et indiciis coram inquisitoribus fieri. In praesentiarum vero, ut praemissum est, nec duo testes sufficientes, sed nec unus habetur. Indicia etiam nulla, multo minus violenta aliqua praesumptio ex probabilibus conjecturis, sed nec fama aliqua haberi potest, neque unquam habita est. Unde talis praetensa inquisitio illegitima, nuda, consequenterque in sufficientissima ac nulla esset, neque penes eandem magistratum procedere, multo minus d. judicem judicare posse. Ex quo nullum fundamentum ex peculiari aliquo sufficienti actu facta fuisset in seque contineret, sed puta pure mere ex simplicissima ac nuda somnificae visionis praetensae inimicae personae, alias levissimae, nec sufficienti pro testimonio tali constaret. Sexto, quia frustra procurator A. appingere seu adscribere niteretur ipsam I. ex verberatione praetensae delatricis sequenti die in calida domo jacuisse, cum in hoc nulla ipsi fides adhiberi debet, quia prouti de uno somniata extitit, ita etiam ipsi praetensa verberatio in somnio apparere potuit, prouti et in aliis hominibus quotidiana docet experientia, ubi saepe saepius in somniis bella, contentiones, vulnerationes et id similia in somniis solent apparere. Ex quibus tamen nihil certi sequeretur, nec obstat quod I. sequenti die in domo calida mansisset, quia id etiam ex supervenienti aliqua alteratione aut quietis susceptione fieri potuit, ut et in aliis fit, neque ex tali in domo permansione aliquod malum praetendi potest, cum hoc si admitterentur, nemo a tali impetitione liber esse potest. Praetensa quidem confessatio plane impertinenter per procuratorem A. praetenderetur et frustra ex sua insufficienti inquisitione ad eam recurreret, cum se in inquisitione fundare veluti nulla et insufficienti fundare non potest. Quia confessatio illa est de jure, quae ubi pars in judicium confitetur, hoc loci autem nulla talis confessatio, quae ipsae I. officere potuit in ipso judicio facta extitit; unde ipsi eciam in praesentiarum superinde cum nihil sit confessata, nullum judicium recipere potest. Et dato, sed nunquam concesso, quod ipsa I. ad partem et extra judicium de carnibus equinis ad delatricem sesse ex inimicitia modo praemisso praetenso, alloquentem locuta fuisset, ea in parte male confessationem alicuius actus procurator A. praetenderet, quia in ipsa alteratione et fervore iracundiae saepe saepius alter alteri multa mala imponere, exprobrare, cum furens ac demens aequi parantur, neque in furia praesentia vera mentis detur, exindeque si hoc permitteretur, plurimi justissimi perire possent, ut experientia quotidiana manifestissime doceret. Tum quia dum ipsa delatrix ipsam praetensam verberationem somnificam ipsi velut inimicissima objecisset cum prolixa enarratione somniorum suorum, de facili I. respondere potuisset ad ipsius confusionem delatricis dum altercarentur invicem ipsi delatrici facile respondere potuisset cum ipsi dixisset: Drevom sam te bila. , illa ipsa I. respondendo dicere potuisset: Ne, neg s konskem mesom. Inducendo videlicet et repraesentando imposturam ipsius ac somnificam praetensarum carnium visionem, quae ipsi delatrix imposuisset ex suis somnificis, crapulosis et ebriosis vespertinis prouti etiam eiusmodi responsiones inter altercantes quotidie experimur dum sibi invicem ex furia infinita mala exprobrare solent.","prev":{"citation":"Actiones duo de maleficis 2.3.8-10","label":"2.3.8 to 2.3.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.8"},"next":{"citation":"Actiones duo de maleficis 2.3.13-14","label":"2.3.13 to 2.3.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/actiones-duo-de-maleficis/2.3.13"},"credit":{"text":"Anonymus, Actiones duo de maleficis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/nn-actiones-1657.xml","quality":"ocr"}}