{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Obsidio Iadrensis 1.22.1-4","citation":"Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.22.1-4","ref":"1.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.22.1.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4"},"work":{"title":"Obsidio Iadrensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Sane igitur obsidentes Iadram, que a senioribus appellata est Teronia, de die in diem acriores cumulant contra hostes suos vires ad inferendam aduersariis grandiorem iacturam et molestiam. Monos ex illis nauigiis, de quibus supra recolimus tetigisse, quod Italici maranum nominant, super quo erant laborati trabuchi, in valle S. Iacobi iuxta portum locauerunt, cum quo continue hostium ciuitatem machinabant, sic quod a ventis quatuor ex machinarum tactu Iadertini lapides trabuchorum suscipiebant, nam secus bos et secus arator intelligere dicitur. Et cum dicta machina hostibus non tam grandem iacturam inferre extimabatur, qualem molestiam eisdem deducebant, putauerunt aduersarii, qualiter dictum nauigium pariter cum eius machina possent in sui vsum conuertere, toto nixu studuerunt. Iusserunt ab architectoribus fabricari quandam cathenam tignorum similis confectionis prioris, sed compositionis debilioris. Qua expleta, ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna gallea, in qua constructa erant eminentissima propugnacula, ad dictum Venetorum maranum, locatum in dicta valle S. Iacobi, audacter transfretauerunt. Quas aduersarii pęnes se concernentes, in multa cordis formidine sunt occupati. Plurima signa larium reliquis Venetorum clasibus in valle magistrorum tunc congregatis, secundum inter eos fuerat decretum, propalauerunt. Intuens autem Petrus Cifranus, Capitaneus generalis Venetarum gallearum, neccesitatem suorum iussit duas galleas in subsidium sui nauigii transfretare. Et cum due galleę ad prefatam cathenam et vltimam accessissent, tutum mare putabant nauigare, sed obstante cathenę edificio non siniuit. Atque ipse machinę tense in ipsas galleas crebrabrant iactare. Que tremebundę et perterritę effectę festinanter ad comitiuas galleas redierunt dictoque Generali capitaneo ea, quę in via eisdem acciderant, ordinate indicauerunt. Cui marano obsesso per Iadertinos idem Capitaneus se disponebat eisdem presidium pręstare. Cum cathena obiiciente, tunc etiam trabuchorum tactu accedere dubitabat. Sed iam gallea et crapuli Iadrę ad classem marani se adheserant et neminem nautarum ibidem comperisse testificatur eo quod omnes equori se disposuerant, quos mare crudeliter conglutinasse dicimus. Et mane facto diluculo Veneti ipsos a mari haurierunt absque spiritu rationabili. Quod nauigium ablatum pariter et cum eius machina, in quo etiam multa carbassa, amplustras et perticas nec non alia oportuna et superabundantia instrumenta reperierunt ipsi hostes insultando in sui portum conduxerunt.","prev":{"citation":"Obsidio Iadrensis 1.21.4-7","label":"1.21.4 to 1.21.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.21.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.21.4"},"next":{"citation":"Obsidio Iadrensis 1.22.5-7","label":"1.22.5 to 1.22.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.22.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.22.5"},"credit":{"text":"Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml","quality":"ocr"}}