{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 100","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/100.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Replicabis: Imagines Jesu Christi, & sanctorum in memoriam revocant mysteria, & in animo ad illarum similitudines affectus maestitiae, & delectationis excitant, ergo etiam coeterae imagines, quae nil aliud sunt, quam pictus sermo, qui quovis sermone, quibusque verbis vehementior est. Rep. neg. conseq. Imagines enim sanctorum efficaciam habent ex divina gratia, & fide supernaturali excitante in nobis affectus; quapropter praecisa fide nullatenus causant devotionem: unde si sacrae imagines proponantur Idololatrae, irridentur; sed figurae talismanicae nulla ratione adjuvantur, specialiter, quia vere non sint objectorum similitudines naturales, sed ex hominum arbitrio constituantur. Contra: Plures Catholici ipsis characteribus usi sunt ergo &c. Prob. antec. Gregorius Turonensis lib. 8. Hist. Franc. cap. 33. refert, quomodo tempore, quo Parisiis pontes fundabantur repertam in aquis aeris laminam, in qua muris, serpentis, & ignis accensi imagines sculptae erant; & plures aliae extant historiae specialiter tempore Eudosiae Imperatricis. Item tradit Marcellus Empiricus de quadam lamina, in qua nonnullae litterae iniculptae erant, asserens hujusmodi sculpturam fieri debere 21. Lunae phasi, cujus virtus erat ad cholicas passiones sedandas, ut apparet in Fig. 44. Resp. Ex citatis historiis solum haberi fuisse inventas figuras talismanicas, quibus olim utebantur Gentiles, sed non refertur Catholicos ipsis fidem praebuisse, quod si aliquando quidam superstitiosi usi sunt, non propterea inferri potestlicitum esse earum usum, easque virtutes naturales habere; quapropter de illis omnibus dicendum, quod de laminae in argumento adductae sectatoribus subjungit praelaudatus Marcellus Rjum teneatis amici: & ideo merito posuerunt moria, idest stultitia, quia stulti sunt qui ipsis credunt Objic.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 99","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/99"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 101","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/101"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}