{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 102","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/102.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Bracharensis; Asserebant enim homines fatalibus astris esse colligatos, & corpus nostrum compositum secundum duodecim signa Coeli; signabant enim caput Arieti, cervicem Tauro, pectus Cancro, pedes Piscibus, teste Aug. de Haeres. cap. 70.; Freigio lib. 18. Physicae p. 389. Objic. 3. Inter figuram, & signatum est similitudo, sed illa similitudo potest effectus plures causare ergo &c. Prob. min. Si Femina durante conceptionis actu rem aliquam vehementer imaginetur, foetus illius imaginem refert, ut de quadam muliere legimus, quae licet candida genuit puerum nigrum, quia Aethyopem imaginavit in actu conceptionis, ut referunt Quintilianus, Hieronymus tradi. hebr. super Genesim, Digteus de pulvere sympathico, immo si mater sibi furari, interficere, aut amores exercere videatur, foetui etiam eorumdem affectuum semina imprimet, uti de mirandis imaginationibus referunt Paracelsus lib. 2. de morbis invisib. Marsilius Ficinius lib. 3. Theolog. Mirandulanus lib. de imagin. Tostatus in Genesi cap. 30. Medina lib. 2. de nota in Deum fide cap. 7. ergo &c. Resp. neg. min. Ad app. dico ea omnia evenire propter vim Phantasiae qua Spiritus vitales convertuntur in rem imaginatam; Phantasia enim habet idola fabricare, unde qui sunt sortis imaginationis, multoties, se videre credunt objecta ipsa, quamvis revera absentia. Itaque mulieres vehementi imaginatione concipiunt objecta, & quia spiritus vitales, qui in objecta fuerunt conversi impressionem facere non possunt in corpus mulieris consolidatum, transeunt ad corpus pueri, qui adhuc robur, & stabilitatem non habet, & in ipso impressionem faciunt, & dispositiones, atque temperamentum pueri juxta matris conceptionem causant, & ideo pueri sequuntur affectiones, quas mater concepit & haec est etiam ratio, ob quam filii imitantur parentes in similitudine, & affectionibus, quia videlicet formantur ex spiritibus vitalibus parentum.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 101","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/101"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 103","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/103"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}