{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 103","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/103.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Ulterius dicere etiam possumus, quod mulieres gravidae imaginantur, quae defacto ex quodam fortuito particularum concursu in puero ipso habetur: etenim non ex imaginatione matris formantur picae in foetu, sed mater concipit ea, quae jam in foetu sunt formata; sicut multoties in somnis somniantur ea, quae in naturali dispositione fundantur, quapropter melancolici, ut plurimum somniant dolores, pericula &c, sed de hoc in Tom. 1. tract. 2. cap. 4. specialiter §. 5. & 12. de causa con. Contra: Vegetabilia, & mineralia omnia sanant quasdam corporis partes, vel mala, & morbos pellunt, quibus duntarat colore similia sunt; sic lentes, & semina raporum valent adversus variola, quibus colore similia sunt; Rheobarbarum pellit coleram, quam colore refert. Plantae steriles infoecundas ipsis utentes, & soecundae foecundas efficiunt; item pulcrae formosos, & contrariae deformes teste Porta de Magia naturali; Theophrastus Pythag. lib. 108. q. 10. unde de animalibus concludit: Eadem ratione ad animalia transeundo, si aliquibus membris defecisse, videmus eadem membris nostris advertantur: & ideo animalia, quae sanguine carent, comesta sanguinem nostrum corrumpunt, ergo &c. Resp. In primis non omnia, quae de animalibus, & mineralibus praedicantur, verificari; ea tamen, quae verificantur, habent naturalem connexionem, & in intrinseca convenientia fundantur; sed figurae Talismanicae solummodo habent extrinsecam dispositionem, quae naturalem influrum habere nequit, nisi ex praehabita cognitione; & ideo solum habent memoriam excitare; quapropter figura lupi non perturbat hominem: immo non solum figura talismanica, sed etiam illius compositio est pure ad beneplacitum hominis, qui non valet figuris tribuere virtutem, & efficaciam. Contra: Ex Physiognomicis evidenter convincitur effectus fectus similitudinis, ergo &c. Prob. ant.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 102","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/102"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 104","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/104"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}