{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 114","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/114.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Neque hasce mutationes germina tantum sentiunt, sed & ipsa animantia, quae ut hyeme sterilia pleraque sunt, tristia, & muta, sic aestate saecunda, laeta, & canora existunt. Augentur, quia blando astrorum calore perfunduntur, quo copiosius alimentum in substantiam suam convertunt, & ab ipsis alimento idoneo, & quasi commeatu copioso nutriuntur, quam & Terrae caelitus infundunt, & ex ipso Terrae gremio eliciunt. Minuntur contraria ratione, subtracto scilicet blando calore; & alimentis idoneis, & sufficientibus. Generantur quia vis generativa in Corporibus, & seminibus potissimum latitans caloris ipsorum beneficio excitatur, juvatur Omnis enim generatio caloris ope peragitur; corrumpuntur, dum eadem vel calore ipsorum nimio exsumuntur, ut in aestatibus siccis videre est, vel subtracto eodem a succedente frigore necantur. Conservantur quoque calore eorundem beneficio foventur, & a frigoris corruptivi injuria defenduntur. Denique virtutes variae imprimuntur; quia mixtorum temperamenta ab iis varie afficiuntur, cruditates noxiae in frugibus assumuntur, ut ad justam maturitatem perducantur, quae omnia rationis loco subnectimus. Obiic. primo ex S. Scriptura, Isaiae 34. habetur: Coeli sicut libri complicabuntur, ergo in Coelo scriptae sunt actiones humanae. Patet conseq.; in libro enim scribuntur actiones, specialiter cum Isaias loquatur ibidem de Gentium interfectione, quippe ait: Indignatio Domini super omnes gentes, interfecti eorum projicientur, & complicabuntur Coeli sicut Libri; eo quia amplius in ipso videri non possent, & legi actiones nostrae. Resp. Google Resp. Coelum esse librum, in quo futura naturalia lguntur juxta id quod dicitur in Gen.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 113","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/113"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 115","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/115"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}