{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 122","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 122","ref":"122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/122.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Quae quidem fusius confutanda „ duximus, ut maleferiatorum hominum stoliditas, & \"insania luculentius innotesceret; nescio enim, quem „ adeo speciosum Coelestis Scripturae dogma in imperi „ torum animis pruritum excitarit, potissimum hoc \"tempore, quo tanto commento fuerint absurdiora, \"quanto in animis superstitiosorum hominum plausi\"biliora sunt, ac veluti ambobus Brachiis avidius excipiuntur, quibus quidem erroribus paulatim serpen\"tibus remedium efficacius adhiberi non posse existi\"mavi, quam insanorum huiusmodi dogmatum apo„ dicticam confutationem, quorum suppressa falsita\"te, veritas tandem suae integritati restituatur. Videatur \"clarissimus Athanasius Kirch. Oed. Aegypt. Tom. 2. p. 2. Contra: Insurgunt nonnulli caeteris superstitiosiores suumque dogma stabilire contendunt ex libro quodam apocrypho, qui intitulatur: Narratio Joseph, quem Originem citare asserunt in libro, Vtrum stellae aliquid agant; in quo habentur haec verba: In tabulis Coeli legi, quae continent vobis, & filiis vestris. Huc quoque torquent illud S. Aug. lib. 2. contra Manich. cap. 21. Neque in his corporibus caelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicuti nonnulli motus animorum apparent in vultu, & maxime in oculis, sic in illa perspicuitate, ac simplicitate corporum calestium omnes omnino motus animi latere arbitror Resp. Librum illum nullius esse auctoritatis, ac proinde nullatenus ex illo validum deduci argumentum. Ad auctoritatem August. dicimus, Aug. solummodo comparationem quandam caelestis faciei ad humanam faciem instituere. Instabis ex illo Orphei. Certus tuus ordo ao e e - e Immutabilibus mandatis currit in astris. ergo rerum ordines in astris expressi sunt. Resp. Pars I. Physicae. Resp. Redarguendos esse vanitatis adversarios, cum qui hymni Orphaici contextum scrupulosius ponderarint; in eo de Scriptura caelesti non de litterarum characterismis, quibus illi Coelum deformant, sed de immutabili naturae necessitate in Coelis potissimum clucescente sermonem esse, sit inventurus.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 121","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/121"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 123","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/123"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}