{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 131","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/131.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Resp. neg. mai. Etenim ad illam apparentiam su fficit, si lucis radii sint multum conferti, quia lucis radii retinae nervulos afficiendo majorem sui speciem exhibent, quam debeatur eorum amplitudini, nec illud enim tantum praecise concutiunt, quod ipsis aequatur, sed totam fibrillam, quae ipsis major est, aut plures fibrillas, ac consequenter quando radii conferti in retinam incidunt, proinde ac si unus radius crassus, & nullis intervallis interruptus moveret eam retinae partem, in quam radii plures distincti incidunt. Haec est causa cur aerem non videamus, aut umbram particularum ipsius non sentiamus, quamvis lucis radiis interjiciantur aeris particulae, & eos separent. Hinc efficitur ut prata appareant alba, quamvis florum alborum in ipsis dispersorum amplitudo sit longe minor amplitudine herbae viridis, & tabula cui farinae inspersa est appareat etiam alba, quamvis parva admodum sint spatia occupata a sarina respectu reliquorum; lux enim a partibus albis reflera copiosior est & vividior, & valida sua motione obscurat motionem in retina excitatam a coloribus minus vividis: quia ut dixi valida commotio non movet tantum partes radiorum amplitudini aequales, sed majres propter connexionem. Instabis: ni lux penetraret tantum per meatus corporis perspicui, posset etiam per meatus corporis opaci transire, sed hoc est falsum, ergo &c. maj. patet quia corpora licet dura, & opaca suos habent meatus. Resp neg. maj. Quia lux in corporibus opacis extinguitur, quia cum globuli caelestes quatenus sunt lucis subjectum jectum moveantur impulsu celeri, si incidant in corpora dura, quorum resistentiam nequeant vincere necesse est eos reflecti ad angulos aequales angulis incidentiae, & propellere globulorum ordinem in ea linea positum per quam reflectuntur quod manifestum est ex demonstratis de reflexione & de motu materiae globulosae.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 130-2","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/130-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/130-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 132","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/132"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}