{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 148","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/148.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"proprie est parieti perpendicularis, seu normalis, quia ad angulos rectos ei accidit Reliquae omnes, quales sunt AC. AD. eidem oblique occurrunt. Licebit pariter innumeras lineas a pariete reflexas imaginari, quae totidem incidentibus respondeant: harum hic tantum tres depinguntur; CF. reflexa ipsius A C. BA. reflexa ipsius AB. normalis; normales enim in se ipsas reciprocantur: DE. tandem reflexa ipsius AD; ubi notandum est, lineam reflexam obliquam semper reflecti in partem alteram, seu directe appositam suae incidentis, ita ut ambae, & incidens, & reflexa possint esse in eadem plana superficie, quae transiret per lineam normalem AB; nec non per lineas incidentes AC. AD. faceretque in pariete lineam GC BDH. Ex sonoris lineis anguli constituuntur, nam angulus incidentiae lineae obliquae est, quem facit linea obliqua in pariete ducta a tono lineae normalis, per tonum lineae oblique incidentis, uti est linea BCG. transit enim per B, & C. tonos linearum AB. AC. Item talis est linea BDH. transiens per tonos B. D. linearum AB. A D. consequenter anguli incidentiae sunt A CB. DB. Linea autem normalis, seu reciproca est, quae refectitur per eamdem lineam; nam quando oblique per diversam lineam a primaria reflectitur, & quasi ad alium auditorem, quam ad sonorum, dicitur obliqua. Angulus reflexionis lineae obliquae est is, quem facit linea reflexa obliqua cum praedicta linea in pariete: tales sunt auguli FCG. EDH. Angulus reflexionis lineae normalis est, quem ipsa facit cum praedicta linea, quales sunt anguli CBA. BDA. Notandum est angulum hunc reflexionis semper vergere ad partem directe aversam angulo incidentiae, quoniam fit linea reflexa, quae uti supra notatum est, illuc pariter tendit. Porro haec omnia apparent in Fig. 49.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 147-2","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/147-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/147-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 149","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/149"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}