{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 154","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/154.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"CAUSA quare corpora saporem excitare in nobis possunt videtur esse in primis particulae salinae omnibus ferme corporibus admixtae, quae simul ac per salivam ex corpore dentibus contrito solvuntur nerveas linguae, & palati papillas varie pungunt, mensque ideo saporem percipit. Hypothesim nanc probabilem reddere nituntur Chimici ob has in primis rationes: primo. Quia corpora sale destituta qualia sunt aqua pura, & aer &c. etiam sint insipida. 2. Quia corpora insipida mixtura salis fiunt sapida. 3. Quia corpora sapida si per vas arena pura plenum distillantur, multum de sapore suo cum particulis salium arenae adhaeret. Inde facile intelligitur, primo quare corpora dura plerumque sunt insipida: videlicet quia inde ope salivae salium particulae separari nequeunt. 2. Quare calidi cibi magis, quam frigidi sapiant, videlicet quia particulae salinae calore motae in linguae papillas agunt. 3. Quare vinum, & cerevisia in vasibus non coopertis conservata fiant insipida, videlicet quia subtiliores salium particulae in auras abeunt. Vi dictae Hypotheseos saporum varietas oriri videtur ex varietate salium in corporibus sapidis deprehensorum, etenim salia diversimode mutantur partim a motu, partim admixtione aliarum partium, partim ab ipsa saliva, speciali quadam constitutione gaudente, sic Primo dulcor in primis derivatur a particulis salinis subtilioribus, & facilioribus, quae quasi linguae papillas titillent. 2. Aciditas derivatur a copia rigidorum, & scindentium salium quibus lingua quasi pungitur 3.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 153","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/153"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 155","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/155"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}