{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 157","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Calori frigus opponitur vi constrictiva gaudens; a Peripateticis definitur quod congregat homogenea, & eterogenea, quae definitiones caloris, & frigoris naturam non explicant, sed tantum aliquos ejus effectus. Consistit ergo frigus in quiete particularum non quod ad frigus omnimoda quies requiratur, sed in minori motu quam calor, & juxta gradus motus, qui ipsi deficiunt, attenduntur gradus frigoris. Sic quando nobis valde calent manus easdemque in aquam tepidam immittimus frigus sentimus, quia videlicet filamenta manus minus, quam antea moventur, Ex dictis intelligitur I. Quare frigus sit corruptioni contrarium, videlicet quia per illud particulae in eodem situ coarctantur, & continentur. II. Quare congelati liquores fiant insipidi, quia salia non nisi soluta agunt. III. Quare hominis membra gelu concreta igni non debeant admoveri, quia scilicet rapidissimo hujus motu rigidae venarum, & arteriarum tunicae laeduntur. IV. Quare gelu, in glaciem concrescat aqua, videlicet quia tempore hyberno, & partibus septentrionalibus multa particulae nitrosae ut putant deferuntur, quae in aquam decidentes ob sui ramositatem motum aquae impediut.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 156","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/156"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 157-2","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157-2"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}