{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 168","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/168.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Secundo Coeli, & terrae machinam significat, quo significatu ponitur Actorum 17. v. 24. ubi Deus dicitur condidisse mundum, & omnia, quae in eo sunt. Denique omnium Corporum naturalium compagem, quomodo ab Arist. 2. de mundo; & 1. de Coelo accipitur definitur, nec non a Cleomede in lib. de orbium Caelestium contemplatione. Graeci teste Isidoro lib. 13. cap. 1. Mundum appellarunt ornamentum, propter diversitatem elementorum, & syderum pulchritudinem. Latini universum appellant. Est enim Mundus universae naturae compages; & quidquid extra Deum uspiam est Mundi ambitu continetur. Tres nobiliores de mundi forma sententiae sunt, una Platonicorum qui mundi formam animam faciunt, altera eorum, qui figuram Sphaericam, seu rotundam mundi formam esse contendunt. Tertia pro forma statuit ornatum, & ordinem pulcherrimum, qui in universo observatur. Plato in Timaeo, & alibi contendit, universam mundi molem anima quadam informari, quae singulas ejus partes foveat, moveat, gubernet, sitque a mundi mole distincta. Nec aliter senserunt Pythagoras, & Mercurius Trismegistus; quare juxta hanc sententiam cecinit Virgilius 6. Aeneidos Coelum, ac terras, camposque liquentes Lucentemque globum terrae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, & magno se corpore miscet Quae tamen licet absurde dicta sint de anima mundi,","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 167","label":"SECTIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/167"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 168-2","label":"SECTIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/168-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/168-2"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}