{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 171","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/171.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Sequeretur nullum animal proprie, & vere mori; Mors enim contingit perseparationem animae a Corpore, at mundi illa anima per omnia diffusa a corpore nullo separaretur ergo &c quae omnia quam absurda sint, nemo est qui non videat, consequenter sicuti Sacra Scriptura praeter homines, & Angelos nullas memorant creaturas rationales, praeter hominem, & bruta, nulla animalia praeter animalia & plantas nulla corpora animata, absque errore & temeritate dici non potest Universum esse animatum Obiic. primo cum Platonicis plurima corpuscula, quae universi particulae sunt obscurae, & viles anima videmus esse praedita, ut sunt muscae, vermes &c. ergo insipientis erit putare Mundi, Corpus absolutissimum, & universum carere anima. Resp. nego cons. Perfectio, & absolutio mundi non aestimatur ex formae totius, sed partium aggregatarum praestantia. Nec valet illatio ab una parte aggregati ad totum aggregatum, sicut non valet, totum mundum ad imaginem Dei esse conditum, quia ad eam homo conditus est; sicut totum mundum aeternae felicitatis participem futurum, quia homo particeps futurus est, &c. Obic. secundo In mundo apparent plurima opera vitalia, omnesque ejus partes dicuntur plenae anima ergo mundus decoratus est anima praeclarissima. Resp. Antecedentem partim esse verum, partim falsum: verum quia in mundo plurimae operationes vitales de facto sunt, sed istae non in omnibus corporibus deprehenduntur, unde ex antecedente consequens non sequitur, partem falsum: non enim omnia anima sunt plena Obiic. 3. Nisi magnus mundus esset animatus homo dici non posset parvus mundus; Ratio consequentiae est quia comparationes horum potissimum in anima consistunt.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 170","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/170"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 172","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/172"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}