{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 172","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 172","ref":"172","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/172","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/172.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Ut enim anima in homine dominatur cuncta movet, & recte disponit, sic & in magno mundo una anima, unaque vita cuncta regens, & disponens invenietur Resp. nego antec. Ad probationem dico, quod homo dicitur parvus mundus non quod anima hominis animam mundi imitetur, quae nulla est, neque in hoc consistit comparatio inter hominem, & mundum, sed dicitur parvus mundus, quia in se continet, & repraesentat omnium entium gradus, qui in magno sunt mundo, & universi compagem, & aeconomiam mirando quodam modo exhibeat, & in hoc consistit comparatio. Objic. 4. Mundus est unus, & mirus in omnibus mundi partibus apparet consensus, & omnia in eo accuratissime perficiuntur, ergo anima est ipsi concedenda, sine qua servari haec minime possunt. Resp. nego consequens. unus enim est mundus non unione formae informantis, sicuti nec unione materiae, sed unione primi principii efficientis, & unione finis, prapterea quod ab uno, & ad unum omnia. Consensus partium omnium, & perpetua conspiratio in omnibus iis perspiciendis, quae a Providentia Dei disponuntur non est ab anima, sed a provida Dei Sapientia, qua harmonice omnia disponuntur, & ad effectus certos infallibili successu determinantur sine communis animae gubernatione. Deus, inquit Lactantius lib. 2. de falsa religione cap. 5. impugnans sententiam Stoicorum, qui syderibus intelligentiam, & cognitionem tribuebant ad suum cursum peragendum: Deus universi Artifex sic illa disposuit, sic illa machinatus est, ut per spatia Caelis divina, & admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum varietates .. Inest ergo Syderibus ratio ad peragendos meatus suos aptaSed Dei est illa ratio, qui & fecit, & regit omnia, non istorum syderum, quae moventur. Nam si Solem stare voluisset perpetuus dies utique esset, item si motus astra non haberent, quis dubitet sempiternam noctem fuisse futuram? Sed ut diei, ac noctis vices essent, moveri ea voluit, volut, & tam varie moveri, ut non modo lucis, ac tenebrarum mutuae vicissitudines fierent, quibus laboris, & quittis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris, & caloris, & diversorum temporum vis, ac potestas; quae vel generandis, vel maturandis fructibus conveniret. Platonica sententia de Mundi forma rejecta; aliis placet formam mundi figuram sphaericam seu rotundam esse, quaetamen sententia a melioribus Philosophis rejicitur, & ratio efficacissima haec est.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 171","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/171"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 173","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/173"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}