{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 179","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/179.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Obic. 1. Cum Plutarcho consentaneum est Divinae naturae plures adesse mundos; Siquidem Deus cum nullius virtutis sit expers quo plures erunt mundi eo magis sua attributa atque virtutes demonstrabit, ergo magis congruit Divinae Naturae plures adesse mundos, quam unum. Resp. Ad hoc, quod Deus sua divina attributa, licet mundus unus sit, perfecte demonstrat, omnino enim quae in mundo conspiciuntur Bonitatem, Sapientiam & Potentiam Divinam praedicant, non minus quam si infiniti essent Mundi, unde non est cur ad hoc varii mundi desiderentur. Objic. 2. Quaelibet res naturalis habet rationem genericam, seu communem, per quam cum caeteris convenit, & proprias differentias, per quas ab ipsis discriminatur, ergo debent adesse alii mundi, cum quibus noster generice conveniat, & a quibus per proprias differentias discriminetur. Resp. dist. ant. Et hoc est proprium corporum naturalium participantium naturam communem corporis naturalis, & per certas differentias ad certas species quarum plures sub uno genere sunt, restrictorum concedo, & hoc est proprium mundi, nego. Mundus tum, cum sit corporum omnium naturalium compages nullam naturam communem participat, cum naturam suo modo plane singularem habeat, & proinde non labet nec cum quo conveniat, nec a quo discriminetur. Obiit. ult. Cum ipso Plutarcho; Dantur in rerum natura plutes homines, plura sydera &c. ergo & plures mundi. Resp. neg. cons. Plura enim unius speciei individua requirit mundus ad ipsius perfectionem. Plures vero mundos natura non requirit, quia unicus totius naturae perfectionem in se continet.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 178","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/178"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 180","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/180"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}