{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 186","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/186.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Ratio etiam naturalis ad hanc veritatem comprobandam non deest, quae talis est. Quidquid contrariorum est capax, id alterabile, & mutabile est, sed Coelum contrariorum est capax, lucis enim, & tenebrarum est capax; Natura quippe sua lucidum non est, sed ab astris lucem mutuatur, ut ipsi Peripatetici fatentur & noctu obscurius esse Coelum, quam interdiu ob solis absentiam, ii quibus tenebricosi non sunt oculi norunt, & quantum ei lucis decedit tantum tenebrarum accedit, ubi vero tenebrarum, & lucis vicissitudo, ibi alteratio, ergo Coelum contrariorum est capax, ac proinde alterabile. Objic. 1. Cujus materia non potest acquirere formas contrarias illud est inalterabile, sed Coeli materia est hujusmodi, ergo Coelum &c. Resp. dist. maj. Cujus materia non potest acquirere formas contrarias tam substantiales, quam accidentales id est inalterabile concedo, quod non potest recipere diversas formas substantiales, sed accidentales est inalterabile, nego. Etiamsi enim Coelo formae substantialis privationem non tribuamus, sicut nec elementis, ipsum tamen a diversis formis accidentalibus immune non facimus, nec faciendum putamus propter experientias, & rationes superius allatas. Objic. ultimo Cui repugnat finis alterationis, nempe corruptio, eidem repugnat medium ad hunc finem, nempe alteratio, sed Coelo repugnat finis alterationis, ergo repugnat & medium. Resp. Transeat major, quia universaliter verum non est, alterationem esse medium ad corruptionem, si de corruptione substantiali loquamur. Saepe enim alterationis finis est usus, quem corpus hac, vel illa qualitate instructum sine formae substantialis jactura praestat naturae. Sic aer nec calesit, nec frigesit, ut corrumpatur, sed ut naturis sublunaribus, quae caloris vices & frigoris requirunt, inserviat absque suo detrimento; Minor autem sic distinguitur. Coelo repugnat finis alterationis, qui destructionem substantiae importat concedo, finis alterationis, qui efficit qualitatem contrariam absque subjecti mutatione substantiali, nego. Per corruptionem intelligitur vel destructio substantiae, vel expulsio qualitatis contrariae. Prior repugnat Coelo, & per consequens alteratio etiam ad hoc ordinata; posterior non repugnat, ut experientia demonstrat, & ideo nec alteratio ad hoc efficiendum directa.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 185","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/185"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 187","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/187"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}