{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 188","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/188.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Coelum vero hoc inferius aereum, & superius stellatum partes esse unius, & totius homogenei ex creationis constat historia, quae unius tantum expansi quarto die creati, & superiores aquas ab inferioribus distinguentis mentionem facit; quod si vero dixerit quispiam expansi quidem unius fieri mentionem, at id constare partibus dissimilibus eterogeneis, praeter quam quod expressis scripturae verbis Esdrae 4. c. 6. v. 41. adversetur, ubi ejusdem naturae asseritur esse firmamentum, seu expansum his verbis Et die secundo creasti spiritum firmamenti, & imperasti ei, ut divideret, & divisionem faceret inter aquas, ut pars quaedam sursum recederet, pars vero deorsum maneret, nec ratione quidem ulla probabili potest probari. Prob. 2. Saniores philosophi ad unum omnes fatentur epiciclos, & Eccentricos in Coelo actu non reperiri, sed tanquam hypotheses ad veros planetarum motus repraesentandos esse excogitatos. Sublatis igitur hisce impossibile est ullam motuum varietatem planetis accidere; quia quaecunque coelo tanquam corpori indissipabili sunt illigata, & veluti inoculata, uti de astris fabulantur, moveri non possunt, nisi ad corporis istius motum, quod cum perpetuo eandem a centro distantiam servet secundum omnes partes, fieri nequit, quod varietas motus in ipsis planetis agnoscatur, atqui summa varietas motus in ipsis deprehenditur, uti planetarum docent Theoriae, e quibus constat nunc propinquiores, nunc remotiores esse terrae planetas, & specialiter martem qui saepe fit terrae propinquior, quam Sol; falsum igitur est orbibus infixos moveri planetas ergo moventur motu suo proprio, at moveri motu suo proprio in corpore indissipabili non possent cum intra solida non detur motus, ergo fluidum, & non indissipabile est Coeium. Aut si solidum, aut ex parte durum esse dixeris, & cedere nihilominus stellis se circumgle ed by G tumrotantibus oriri vacuum omnino concedendum fuerit, quoties relicto loco uno alium occupaverit stella; spatium enim illud a stella desertum, quo tandem corpore replebitur? Aere, an aliis Coeli partibus? At aer quomodo per substantiam adeo solidam, indissipabilem, & pororum expertem penetrabit praecise in tanta quantitate, ut spatium illud a Corpore tam magno relictum occupet?","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 187","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/187"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 189","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/189"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}