{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 19","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/19.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"Proprietates accidentales sunt formae particulares quae a materia absque ejus corruptione possunt separari; hae formae licet accidentales sint materiae tamen sunt essentiales rebus quas componunt, quando igitur supra diximus materiam consideratam sine omni forma intelligitur de his formis, quae accidentales sunt materiae, nam sine sua forma essentiali, quae est suum constitutivum, & quam extensionem esse ostendemus, considerari non potest. Circa constitutivum materiae valde discrepant inter se Philosophi, Aristoteles materiae naturam in eo collocat, ut sit primum subjectum, ex quo omnia fiunt, & ita definit materia non est quid, nec quale, nec quantum, nec aliquid eorum, ex quibus Ens determinatur. Alii collotant essentiam materiae in impenetrabilitate, & soliditate, ut Gassendus. Denique Cartesius in generica, atque ampla extensionis idea, supponit enim nullam concipi posse extensionem, quae non sit corpus; Alii sententiam Carthesii rectius explicant per extensiorem solidam, atque impenetrabilem, cum quibus sit ASSERNatura Corporis consistit in Extensione solida impenetrabili.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 18","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/18"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 20","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/20"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}