{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 201","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/201.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Caelum enim non exercet actum proprium & necessario connexum cum vita, nam ejus motus a mechanica, & interna dispositione sicuti in bruto, vel planta non pendet, cum ab extrinseco adveniat, & per se indifferens sit ad motum & quietem, unde apparet falsitas probationis, nempe actum movendi vitae proprium esse, iste enim non vitae, sed naturae proprius est. Licet igitur Caelum habeat naturam, ut ejus materia in motu posita per se moveatur, tantum sequitur esse aptissimum ad motum non vero esse vivens. Aqua etiam semper est in continuo motu, & tamen nemo ipsam viventem dicet, ita a pari loquendo de Caelo. Objic. ultimo: Si Caelum animatum non esset, vilius esset abjectissimis insectis, sed hoc est falsum, ergo &c. major constat, quia animatum simpliciter perfectius, & praestantius est inanimato. Resp. Certo respectu animantia etiam abjecta praestantiora esse Caelo, neque hoc falsum, & absurdum est; Nam & ipse D. August. muscam considerans quatenus erat animata ipsam Soli praeferre non dubitavit; Attamen Caelum spectatum quantum ad utilitatem, quam sublunaribus affert brutis perfectius, & praestantius esse fatendum erit. Nos postea dicimus, formam Caeli specificam esse ignotam, in genere vero describi potest: Dispositio essentialis materiae Caelestis a dispositione essentiali materiae caeterorum corporum distincta, per quam Caelum est, & operatur. Nam sicuti de omnibus corporibus loquendo Recentiores hanc formam, ut constitutivam ipsis tribuunt, ita & Caelo tribuere necesse erit. Quod ita sit, partim constat ex confutatione caeterarum sententiarum a nobis huc usque facta, & clarius patet ubi de forma essentiali, & constitutiva corporis sermo est.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 200","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/200"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 202","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/202"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}