{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 203","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 203","ref":"203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/203.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"atqui iste motus nonnisi in corpore rotundo potest confici, ergo &c. Resp. Nego Minorem; Nam ex eo quod stellae circulari motu moveantur haud magis Coeli rotunditas evincitur, quam si mensam quadratam quis rotundam esse diceret, eo quod in ipsa circulus possit describi, argumentum procedit ex talsa illa hypothesi, stellas orbibus caelestibus infixas ad orbium moveri motum, quasi Creatoris jussu exactissimos proprio motu describere in libero aere circulos haud possint, eamdemque a centro distantiam servare, unde cum hypothesis ex qua argumentum procedit fit falsa, non sequitur, quod ex stellarum motu circulari possit inferri Coelorum rotunditas. Objic. Secundo. Coelum suspicientibus fornicis figuram repraesentat, ergo natura est rotundum: antecedens demonstrat experientia. Et ipsa Scriptura confirmat in psalmo ubi dicitur. Vox tonitrui tui in rota, sive sphaeta, sive in orbe, ut alii vertunt, atqui per rotam, seu sphaeram, seu orbem aliud non intelligitur quam Coelum, ergo per Sacram Scripturam Coelum est Sphaericum, ad instar rotae, & ideo figurae natura rotundae. Resp. Coelum apparere ad instar fornicis, quia undequaque in oculos nostros ab aequali intervallo aeris partes incurrant, quae Caeruleae apparent, & opacitatem quandam praeseferunt, At solent opaca ex longinquo videri profunda, & in fornicis modum quasi camerata; Unde ex eo quod nobis appareat instar fornicis non sequitur, ita esse maxime quia terra est veluti punctum relative ad Coelum. Ad id, quod ex scriptura desumebatur, dico, quod sensus Scripturae est iste. Tonitrua in cere undequaque circa terram quasi in orbem cuntia audiri, non vero quod tonitrua sint in Coelo rotundo, & Sphaerico. Praeterquamquod Tonitrua, de quiGoogle quibus Psaltes loquitur in aere fiunt, atqui ipsimet Peripatetici, qui tam in hoc textu confidunt ad suorum Coelorum rotunditatem comprobandam, fatentur, aerem certam sibi figuram non vindicare, sed propriis destitutum, quoscunque alterius terminantis corporis terminos assumere, ergo aut ipsi fateri debent aerem esse rotundae figurae, aut concedere ex illo textu, nihil sequi ad eorum sententiam confirmandam. Quando vero dicimus, Coelum figura certa carere, nativam figuram, quae per se ei competat intelligimus, adeo ut per se cujuslibet figurae esse capax, velimus ut aqua.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 202","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/202"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 204","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/204"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}