{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 206","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/206.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Major probatur: quae levia sunt ad motum rectum sunt aptiora quam ad circularem, ut & ipsi Peripatetici docent, & quae in orbem feruntur, sic natura comparata sunt, ut pars una sine totius motione moveri nequeat, atqui fluida nulli certae, & determinatae figurae alligatae non sunt talis naturae, ut una pars moveri nequeat sine motione totius, ut patet in mari, ergo talis materia ad motum circularem, eumque rapidissimum est inepta. Prob. ultimo Coelum a parte superiori, usque ad inferiorem est unicum numero Corpus, & continuum uti paulo post probabimus, sed in parte inferiori talem motum non experimur quin imo saepe numero omnino tranquilla est, nec movetur nisi a movente extrinseco, & accidentali, & tantum secundum aliquas partes, ergo si nec in parte superiori erit iste motus sed saepe numero erit tranquilla, & quando movetur a movente extrinseco, & accidentali secundum aliquam partem tantum movebitur. Objic. primo Omne corpus physicum naturali aliquo fertur motu, atqui Coelum est Corpus physicum, ergo aliquem sibi vindicat motum, at alium sibi vindicare non potest, quam Circularem, cum iste sit perfectissimus, ergo &c. Resp. Falsum omnino esse omne Corpus physicum naturali aliquo motu actu semper ferri, sunt enim multa corpora physica, quae actu non moventur, ut experientia docet. Unde aliud est dicere, omnia corpora physica habere in se principium motus localis, sicut & quietis, aliud semper actu moveri, vel quiescere; nam licet verum sit primum, falsum omnino esse secundum aperte constat, cum nec omnia corpora actu moveantur nec omnia actu quiescant.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 205","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/205"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 207","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/207"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}