{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 210","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/210.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Quod si vero aliquis contendat, Coelorum multitudinem in Scripturis doceri non negabimus, duos esse Coelos, naturale scilicet, & empyreum; Sed hoc naturale variis, & distinctis contextum esse orbibus omnino negamus. Resp. Igitur ad id, quod ex petitione Dominica petebatur: primo illud, qui est in Coelis: Intelligi posse de empyreo, & naturali Coelo, nec mirum esse, quod plurali numero usus sit Evangelista, cum frequentius in Graecis nihil sit, quam dualis numeri cum plurali permutatio. Secundo respondeo, quod bene dicitur. Quies in Coelis, quod quamvis unum sit, atque continuum, tamen in ipso ratione situs tres vulgo regiones statuimus supremam scilicet, mediam, & infimam, quae actu licet non sint separatae, tamen ordine quodam sunt distinctae, unde Deum esse in Coelis, idem est ac super istas regiones. Ad D. Pauli denique locum, ubi in tertium se Coelum esse raptum affirmat, respondeo praesertim significari Empyreum, per secundum stellatum, quod ad Lunam usque protenditur, per primum aerem a terra ad Lunam pertingentem, quae distinctio habetur & ratione situs, & luminum in eo concurrentium, non vero ratione orbium distinctorum. Objic. ult. Corporis unius, & simplicis nonnisi unus est motus proprius, alii vero motus si accesserint erunt accidentales & ab aliis pendentes principiis moventibus, atqui firmamentum, seu octava Sphaera corpus est simplex & tamen tribus motibus ferri deprehenditur uno ab oriente in occidentem spatio horarum 24. altero, eoque contrario ab occidente in orientem tertio ad latera trepidando, accedendo, vel recedendo ergo unus tantum ex illis erit proprius, reliqui vero duo accidentales, & a nono, & decimo orbe movente pendentes, & consequenter multitudo orbium Coelestium non erit purum commentum.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 209","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/209"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 211","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/211"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}