{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 232","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/232.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"dum a Tropicis ad Aequatorem regreditur, hoc est inter Hyemes, & Aestates. Sunt ergo sub Aequatore Aestatis initia Sole in ov & in OA existente. Initium hyemis sub aequatore est Sole in OZ, & in O& existente. Initia autem autumni sunt Sole existente 14'. 5°. 8, & mę. Verna tempora dum Sol est 29. 45'. 55v. A, ex, quia tunc Solis declinatio est 11. 34'. & 30'′'.. Sic igitur dum Sol est B, & D, sunt hyemes; in C, & E Autumni, in F, & G. tempora Verna: in A Aestates. Advertendum tamen, quod in Zona Torrida non glacie; non gelu saevit hyems quemadmodum in Temperatis, & Frigidis. Haec omnia apparent in Figura 73. Loca enim extra Aequatorem sita unicam tamen hyemem habent: In Emisphaerio v. gr. Boreali est hyems, quando Sol versatur in Tropico 9, sicut e contra in Emispherio Australi dum sol est in Tropico G. eo quia tunc majori intervallo nullibi a Vertice descendere potest. Habitantibus etiam in Zona temperata H, vel frigida Septentrionali Z Sol non potest esse remotior quam dum est in Tropico Z E, sicut econtra habitantibus in Zona temperata X, vel Frigida Australi Q, quam dum est Sol in Tropico G P. (Fig. 74. Ex quibus habetur quod in eodem Emisphaerio ubique locorum eodem die hyems incipit, quo Sol ingreditur in Tropicum oppositi Emisphęrii In Zona item temperata, & frigida Septentrionali Aestatis initium est Sole in c existente versus Aequatorem; in Temperata vero, & frigida Australi eodem in o Z versante versus Aequatorem, quia Sol proprinquior ad verticem non accedit. In Zona temperata, & Frigida Septentrionali propinquior est Sol dum in &3 existit, consequenter tunc incipit Aestas. Item eodem modo patet initium Aestatis in Zona temperata, & frigida Australi Sole 7 existente.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 231","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/231"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 233","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/233"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}